Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/219.jpg" pagenum="170"/>
              <s id="s.001418">Nam medio cursu flatus aquilonis, & austri,
                <lb/>
              Distinet aequato caelum discrimine metas,
                <lb/>
              Propter signiferi posituram totius orbis,
                <lb/>
              Annua sol in quo contundit tempora serpens,
                <lb/>
              Obliquo terras, & caelum lumine lustrans:
                <lb/>
              Ut ratio declarat eorum, qui loca caeli
                <lb/>
              Omnia dispositis signis ornata notarunt:
                <lb/>
              Aut, quia crassior est certis in partibus aer,
                <lb/>
              Sub terris ideo tremulum iubar hesitat ignis;
                <lb/>
              Nec penetrare potest facile, atque emergere ad ortus.</s>
              <s id="s.001419">
                <lb/>
              Propterea noctes hiberno tempore longae
                <lb/>
              Cessant, dum veniat radiatum insigne diei:
                <lb/>
              Aut etiam, quia sic alternis partibus anni
                <lb/>
              Tardius & citius consuerunt confluere ignes,
                <lb/>
              Qui faciunt solem certa desurgere parte.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001420">Luna potest solis radiis percussa nitere,
                <lb/>
              Inque dies maius lumen convertere nobis
                <lb/>
              Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe;
                <lb/>
              Donicum eum contra pleno bene lumine fulsit;
                <lb/>
              Atque oriens, obitus eius super edita vidit.</s>
              <s id="s.001421">
                <lb/>
              Inde minutatim retro quasi condere lumen.</s>
              <s id="s.001422">
                <lb/>
              Debet item, quanto propius iam solis ad ignem
                <lb/>
              Labitur ex alia signorum parte per orbem:
                <lb/>
              Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
                <lb/>
              Consimilem, cursusque viam sub sole tenere:
                <lb/>
              Est etiam quare proprio cum lumine possit
                <lb/>
              Volvier, & varias splendoris reddere formas.</s>
              <s id="s.001423">
                <lb/>
              Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, & una
                <lb/>
              Labitur omnimodis occursans, officiensque
                <lb/>
              Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.</s>
              <s id="s.001424">
                <lb/>
              Versarique potest, globus ut, si forte, pilai
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>