Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ipſe auctor aſſeueraret.
Simul etiam docet Ariſtoteles a id quod gignitur, ita affectum eſſe, quem­

admodum ea quæ cęteris motibus aguntur, vt partim .ſ.
ſit in termino à quo, partim in termino
ad quem.
neque enim in termino à quo ſolùm: quia ſecundum ſubſtantiam quieſceret, non au­
tem gigneretur: nec itidem in termino ad quem: nanque iam genitum eſſet; non in neutro; quia
ſimul eſſet & non eſſet; eſſet quidem, quatenus in termino à quo non foret qui quidem eſt in
generatione priuatio, nec re vera eſt; non eſſet autem, quandò non foret in termino ad quem qui
certè eſt aliquid.
Idem quoque iudicium, conuerſa terminorum ratione de interitu fieri poſſet,
vt intelligenti patet.
Quamobrem vnum illud reſtat, vt partim ſit in termino à quo, partim in
termino ad quem; atque ita diuiduum erit id quod gignitur, quatenus huiuſmodi, & idcirco
tempori obnoxium.
Poſtremò intercedit auctoritas Ariſtotelis aientis, b formam eſſe finem

generationis.
At finis ab eo cuius eſt finis, ita diſtinguitur vt indiuiduum à diuiduo. Fac ergo tu
generationem puncto temporis obiri; idem foret, àc forma: idemque.
eueniret àc ſi fingeremus
lineam idem eſſe àc punctum.
Sic ergo forma non ſepararetur à generatione: quare neque eius
eſſet finis.
præterquam quod debuiſſet dicere Ariſtoteles formam eſſe finem affectionis, non au­
tem generationis.
Vbi tu potes obſeruate, vt te hoc obiter moneam; generationem apud Ari­
ſtotelem non eſſe motum cum affectione coniunctum: quia ſi forma eius finis eſſet, à forma cir­

cunſcripta eſſet adhuc generatio; ac tertium foret ſignificatum generationis, quod eſt ipſa affe­
ctio.
Nam finis ab eo cuius eſt finis, ſaltem ratione ſeparatur. Sic verò generatio non foret
actus generabilis, quatenus generabile, ſed eius quod affici poſſet, quatenus huiuſmodi.
b 6. Phyſ
F
c 5. Phyſ.
T. 9.
G
d 7. Phyſ.
T. 34.
e 4. Phyſ.
H
f 6. Phyſ.
T. 41. 43.
g 6. Phyſ.
T. 50.
h 8. Phyſ.
nigr.
T. 12.
13.
A
a 6. Phyſ.
b 5. Met.
T. 5.

6. Phyſ.
B
Expenduntur dicta ſectatorum Auerrois de ſucceſſione quę fit in ſubſtantia.
Cap. XIII.
VRGENT hæc acrius ſectatores Auerrois. Nam ſic mutationis ſpecies non erunt quattuor;
verùm tres ſolummodò, ſiquidem acquiſitio formæ ſit affectio, quæ quidem eſt motus ad
quale; in ſubſtantia verò per ſe nihil aliud eſſet, quàm mutatum eſſe, nec motus etiam communi­
ter acceptus attingeret ſubſtantiam, & malè Ariſtoteles 3. Phyſ. in definiendo motu ſub eo quo­
que generationem comprehendiſſet.
eſſet enim ſic motus per accidens, quippe quæ ex alio mo­
tu exiſteret, & ab Ariſtotele prætermitteretur, quemadmodum prætermittuntur omnes alię mu­
tationes quæ ſunt per accidens, vt ad ea quæ ſunt ad aliquid.
Prætereà, quoniam Auerroës non

ſemel prędicat in eadem categoria viam eſſe ad terminum ad quem, & terminum ipſum; ab eoque.
ſolùm differre motum; quia terminus ſignificet perfectionem, via verò ſit res imperfecta. Sed
ſi mutatio ad ſubſtantiam fuerit affectio: cùm hæc ſit ad quale, fiet, vt motus, eiuſque.
terminus
ad diuerſa prædicamenta referantur.
Conabatur Ludouicus Buccaferrea, vir ætate ſua clariſsi­
mus, & cuius adeò celebris fama fuit, vt eius ſcripta hoc tempore à pleriſque vſurpentur; euertere
huiuſmodi argumentum ea ratione.
Cùm enim, inquit ipſe, forma ſubſtantiæ puncto tempo­
ris accedat, reipſa terminus à mutatione non ſeparatur: ob eamque.
rem generatio non fit in tem­
pore, quandò propter illud quod ineſt in forma indiuiduum, nil aliud ſit, quàm res ipſa genita
cum primùm eſt: poſtquam .ſ.
de illa verè pronuntiari poteſt, eſſe, & quoniam anteà non erat,
exempli cauſſa ignis, pòſt verò eſt.
Verumenimuero hæc mutatio materia fundatur, vel quòd
materies in generatione mutetur, licet non ſecundum ſubſtantiam, at quoniam terminatur ſub­
ſtantia: nos mutationem accipimus, tanquam diuerſam ab ipſa re quæ facta eſt: vel etiam, quo­
niam ante hoc temporis punctum non erat, poſt ipſum eſt.
Certè dum mutatur materia, ſic mu­
tatur; quoniam afficitur & alteratur: hic autem motus ille eſt, eaque.
mutatio, quæ reipſa diſtin­

guitur à forma.
At quia talem accidentium mutationem conſequitur eſſe aliud ſecundum ſub­
ſtantiam, licet in inſtanti ſit aliud; idcirco vos materiam cogitatione cum plectimur antequam
ſit illud ad quod fuerat tranſitura.
quaſi verò fingamus actum generabilem in eo quod propriè al­
teratur, ſine concepto: & decipiamur; quoniam id quod obſeruamus eſſe factum, ſicut in aliis
mutationibus, & categoriis fiebat prius, ita quoque fieri credamus in ortu & ſubſtantia; vel etiam
quia quod in vno eſt temporis puncto re, ſolumque.
ratione diſtincto, nos mente diſtinguimus,
quaſi ſint puncta diuerſa: & ita fingimus progreſſum naturæ à priore ad poſterius qui quidem
naturæ non eſt, ſed vnius mentis quæ diſtinguit.
Atque hæc eſt germana eius viri ſententia, qua
conſtituta ſit, reſpondetur ad obiectionem.
Cùm enim opponitur. Non eiuſdem prędicamen­
ti fore viam & terminum: inficiatur ipſe: eſt enim, inquit, & via ad ſubſtantiam in prædicamen­
to ſubſtantiæ: & illa eſt, quæ ſola mente concipitur à ſuo termino diſtincta.
Falſoque. illud aſ­
ſumptum.
Affectionem, ſine alterationem eſſe viam in ſubſtantiam, ſiquidem in materia po­
teſtas & progreſſas duplex ſit, & ſecundum qualitatem cuius beneficio materia ſit qualis, & ter­
minatur quali, & ſecundum ſubſtantiam; atque ille qui eſt ſecundum ſubſtantiam, comitatur al­
teri, qui eſt ſecundum quale: verumtamen ab eo differt; quoniam re ipſa progreſſus in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index