Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
1Nam medio cursu flatus aquilonis, & austri,
Distinet aequato caelum discrimine metas,
Propter signiferi posituram totius orbis,
Annua sol in quo contundit tempora serpens,
Obliquo terras, & caelum lumine lustrans:
Ut ratio declarat eorum, qui loca caeli
Omnia dispositis signis ornata notarunt:
Aut, quia crassior est certis in partibus aer,
Sub terris ideo tremulum iubar hesitat ignis;
Nec penetrare potest facile, atque emergere ad ortus.

Propterea noctes hiberno tempore longae
Cessant, dum veniat radiatum insigne diei:
Aut etiam, quia sic alternis partibus anni
Tardius & citius consuerunt confluere ignes,
Qui faciunt solem certa desurgere parte.

Luna potest solis radiis percussa nitere,
Inque dies maius lumen convertere nobis
Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe;
Donicum eum contra pleno bene lumine fulsit;
Atque oriens, obitus eius super edita vidit.

Inde minutatim retro quasi condere lumen.

Debet item, quanto propius iam solis ad ignem
Labitur ex alia signorum parte per orbem:
Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
Consimilem, cursusque viam sub sole tenere:
Est etiam quare proprio cum lumine possit
Volvier, & varias splendoris reddere formas.

Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, & una
Labitur omnimodis occursans, officiensque
Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.

Versarique potest, globus ut, si forte, pilai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index