Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
His declaratis accedamus iam ad difficultates ad­
uerſarij, in quibus ſupponit, quòd dum ligneus cy­
lindrus GE exquiſito, & immediato contactu fundo
vaſis adhæret, ipſumque veluti exoſculatur, licèt vas

repletum aqua fuerit, lignum ſponte ſua, & vi eius
leuitatis ſursùm aſcendere deberet.
Sed quid facies,
ſi experimentum huic aſſertioni refragatur?
Et pro­
cùl dubio ſi experimentum ita ſe haberet, vt ab ipſo
refertur, ſcilicèt ſi cylindrus ligneus GE exquiſitè
tangens ſuperficiem fundi vaſis BG complanatam,
& lęuigatam, eſſetque vas aqua repletum, & nihilo­
minus lignum ſursùm aſcenderet, neceſſariò aſſerere
teneremur, & confiteri, lignum, non à principio ex­
trinſeco per extruſionem, ſed à vi naturali leuitatis
eius aſcendere.
Experimen­
tum falſum
aduerſarij
pro leuitate
poſitiua.
PROP. LXXXII.
Experimentis euincitur non ob defectum leuitatis poſitiuæ,
ſed quia extruſio à medio fluido grauiori fieri non po­
test, lignum in aquæ fundo quieſcere.
VErùm quia lignum EG in aqua demerſum non
aſcendit è fundo vaſis cui adhæret, imò ibidem
ſiſtitur, & quieſcit, igitur non ineſt in ligno cauſa ima­
ginata, quæ leuitas poſitiua vocatur.
E contrà quo­
tieſcumque fieri, & exerceri poteſt extruſio medij
fluidi, ideſt quotieſcumque fluidum grauius fluerę
poteſt, & inſinuari infra cylindrum ligneum, ſemper
ſubſequitur effectus aſcenſus illius, at quando (vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index