Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1cubitorum promuſcidis imo alligare, cùm
quo hoſtes occideret.
Solet enim ſola vo­
ce rectoris monitus noſcere, quos ferire
debeat, & à quibus debeat abſtinere.
Tantum verò etiam corpori ineſt robo­
ris, vt duo ex his iuncti nauem maximam
onuſtam in terram trahant.
Olim quoque
& nunc Indi ſolent duabus catenis ferreis
circumligatis ſub ventre duas addere cli­
tellas alteram hincinde, illiſque ligneum
ſuperimponere caſtellum, in quibus ſeni
homines erecti, & quandoque etiam vſ­
que ad quatuordecim, pugnantes omni
telorum genere, ſtant.
Sed nunc ob tor­
menta bellica euiluit id pugnæ genus, tum
maximè quòd elephantes ignem formi­
dant: ideoque aduerſus illos Indi faces
ferre ſolent, à quibus adeò terrentur, vt
longè plus mali fugiendo ſuis, quàm ho­
ſtibus pugnando inferant.
Fœminæ ira­
cundiores ſunt, ac ſæuiores, robuſtioreſ­
que maſculis, licet corpore minores.
Et,
quòd mirum eſt, cùm tam tardè ad iu­
uentutem perueniant, à duodecimo tamen
anno geſtare fœtum, cùm celerrimè: à de­
cimoquinto, cùm tardiſſimè incipiunt: fe­
runt autem toto biennio.
Similiter maſculus
quinto anno Venere vti incipit, coitque ve­
re, nec niſi ſingulo triennio redit ad Ve­
nerem: & quàm ſemel grauidam relique­
rit, inire ampliùs non ſuſtinet.
Catulus
ipſe cùm naſcitur trimeſtrem vitulum æ­
quat: cumque ambulat adeò gradatim pro­
greditur, vt mula edocta, aut aſturco vi­
deatur.
Grandiores autem adeò molliter in­
cedunt, vt velut nauigantibus per mare,
his qui non aſſueti inſederint, aut in li­
gneis caſtellis vehuntur, nausea commo­
ueatur propter corporis magnitudinem.
Licet leniter incedat: homo greſſu conci­
tato vix eum aſſequi poteſt.
Cibum maxi­
mum capiunt & potum, ſupra quàm cre­
di poteſt.
Regionibus frigidioribus alunt
eos frumento cocto & melle, vt cœli in­
iuriam ſuſtinere poſſint: in propriis autem
regionibus, herbis & ramis tum fructibus
veſcuntur: vnde arbores ob id proſter­
nunt: habitant locis paluſtribus, atque
limoſis, regionibuſque calidis.
Sunt cupidi
gloriæ: & quæ diſcunt die, ſolent nocte
meditari.
Ferunt aprorum vocem formare,
vt ab equis formidantur.
Sed hunc quem
hîc vidimus adeò non formidare equi vi­
debantur, vt mulæ alioquin timidiſſimæ ad
eum ſpontè accederent: quamobrem de ira­
tis elephantis & in pugna, ac de voce ip­
ſa eius, id intelligendum eſſe reor.
Pro­
boſcidi tantam facilitas tractandi, vt etiam
ſtipem colligat: vnde illud Auguſti ada­
gium, Tanquam ſtipem elephanto porrectu­
rus: conſtringit enim eam in imo vt libet,
parteſque alias extendit, alias contrahit,
vt non melius digitis homo quicquam ap­
prehendat.
Precioſiſſima in illis ſunt, den­
tes hi qui prominent, & virga, apud In­
dos etiam, vt maximi veneat, neſcio in
quem vſum niſi ob Venerem, ideoque ex­
petita regibus.
Dentes verò ipſi, quia ex
his ebur optimum conſtat, nam ex om­
nibus elephantorum oſſibus fit: ſed præci­
puum ex his dentibus, viliſſimum ex oſſi­
bus: medium eſt, quod ex dentibus mola­

ribus.
Omne ebur tenax eſt, ſolidum & can­
didum
, ideoque ad pectines nihil melius.
Nobilitas illi tanta: vt inter gemmas & au­
rum ſedeat, quamvis copia viliorem effice­
re deberet.
Seruatur oleo, vel aqua, aliter
ſiccatur: ſiccatum primò nitorem amittit,
inde exeditur, demum etiam frangitur.
De­
fenditur igitur ab aëris iniuria vapore olei,
aut aquæ.
Iuuenculis candidiores & mollio­
res, vt in omni animalium genere dentes:

ſenibus grandiores, duriores, ſicciores, ni­
griores: optimi ad opera quæque in adui­
tis.
Incertum eſt an mutentur dentes hi:
ſed ſi mutantur, ſemel omninò tantùm
mutari neceſſe eſt: ob id nata diſputatio
inter Pauſaniam & Philoſtratum: Pauſa­
nias cornua, Philoſtratus dentes eſſe con­
tendit: diſputatio ſanè pulchra, ſed more
Græcorum, maximeque oratorum, inutilis.
Iuba & Pauſanias cornua eſſe aiunt. Pri­
mùm dicit Iuba, cornua nunquam mu­
tantur, vt in bobus, & capris: dentes mu­
tantur.
Elephantorum dentes non mutan­
tur non igitur ſunt dentes, ſed potius cor­
nua.
Pauſanias aſſumpto contrario idem
concludit, inquit enim: Cornua mutantur,
vt in ceruis: maiores dentes nunquam, ne­
que enim apris hi qui prominent mutantur:
at dentes elephantorum mutantur: non igitur
dentes elephantorum, dentes ſunt, ſed potius
cornua.
Ebur quid
ſit, etiam
quot gene­
rum.
Ebur quomo­
do ſeruetur.
Pauſanie &
Philoſtrati
diſputatio de
dentibus ele­
phantorum.
Dentes quoque è mandibulis naſcuntur,
cornua ex temporibus: at elephantorum
dentes ex temporibus naſcuntur, non ex
mandibulis, hocque vidiſſe in elephanti
caluaria affirmat Pauſanias.
Deinde dentes,
qui fulmina in apro vocantur, in mandibu­
la inferiore naſcuntur: at in elephanto pa­
làm eſt, ſi modò ex mandibula oriantur, ex
ſuperiore oriri.
Elephas quoque exacuere il­
los ſolet, vt tauri cornua, quod in dentibus
inſuetum eſt.
Denique elephantorum den­
tes igne molliuntur & diriguntur, quod
proprium eſt cornibus: nam dentes potius
vruntur ab igne, quàm molliantur.
His
quinque rationibus tum Iuba, tum Pauſa­
nias vtuntur, ad demonſtrandum, elephanti
dentes, dentes non meritò appellari debe­
re, ſed cornua potius.
Nos quoque duas ra­
tiones firmiores adiicimus.
Primum, quòd
elephantorum dentes teretes ſunt, exacte­
que rotundi, abſque acie, quòd cornibus
proprium eſt.
Nam dentes omnes mucrona­
ti ſunt, vt apri, & canum atque aliorum om­
nium.
Elephas etiam dentibus ( vt dictum
eſt caret in anteriore parte, non ſolùm ſu­
periore mandibula, ſed inferiore etiam, quòd
proprium eſt ſolùm cornigeris animalibus.
Elephanti igitur cornua illa erunt. Philoſtra­
tus autem tres adducit rationes, ad demon­
ſtrandum quòd hi dentes ſint, non cornua.
Primam quòd cornibus iuxta annorum nu­
merum circuli quidam innaſcuntur in radi­
ce, vt in bobus, ac capris: dentibus nihil,
ſed ſunt vndique leues, nec annorum nu­
mero quicquam accedit præter magnitudi­
nem: at elephantorum dentes tales ſunt ſci­
licet leues & abſque circulis.
Hi etiam ſolidi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index