Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1pluribus diuiſum orbiculis, minus id eſt leuius apparet. Itaque quo­
niam facilius eſt mouere pondus vecte: quam manu, & trochlea ve­
ctis eſt, facilius erit trochlea: quam manu.
Pluſquam in dupla.] Quò plures ſunt orbiculi in trochleis, eò
quidem facilius, & minore vi pondus trahitur, vt eſt demonſtra­
tum à Guido Vbaldo prop. 3. & aliquot ſequentibus in tractatu de
trochlea.
Sed etiam vbi ſunt plures, ibi lentior eſt tractio, quia po­
tentia in æquali tempore, ſpatio ſecundum duplum, triplum, & ſic
deinceps ampliori ſine huiuſmodi trochleis idem pondus moueret: ſi
quidem per ſe ſufficiat.
Vnde arbitror hûc irrepſiſſe mendum in vo­
cabulo ta/xei pro logw| vel diplasi/w|. pro u(podiplasi/w| tollendo
ple/on h)\ vel potius pro h)\ reponendo mh\ ſic enim ſententia vera erit.
Hoc vero duæ trochleæ plus non in dupla velocitate at­
tollent
.
Cæterum quomodo per trochleas, quanto tempore, & ſpatio, pon­
dera moueantur, quodnam ſuperioris & inferioris trochleæ fuerit offi­
cium, orbiculorum diametri vt moueantur, vt in omni ratione quæ
in numeris eſt, pondus & potentia ſtatui poſsint, quæ omnia certè
ſcitu digniſsima ſunt Geometricè demonſtrata, qui ſcire volet, vi­
deat apud Guidum Vbaldum prædicto tractatu, ne maior pars il­
lius præſtantiſsimi operis, quod edidit de mechanicis, mihi ſit hûc
transferenda.
Huic verò loco non poſſum non inſerere vnam ma­
chinam e ſex trochleis: & funiculis quinque compoſitam ( è pluri­
bus componi, ſi vſus poſtulet, nihil obeſt ) mira celeritate, & funis
ductarij paucitate atque compendio pondus attollentem, quam mihi
communicauit Georgius Lhullierius vir ſine honoris titulo nunquam
mihi nominandus, propter ſuum in artes mathematicas & mathema­
tum
ſtudioſos quandiu vixit ſingularem amorem.
Machina eſt eiuſmodi,
ſit tignum A B perpendiculariter inſiſtens, cui etiam ad rectos al­
terum in ſiſtat vt C D: ſint ſex trochleæ E, F, G, H, I, K,
funiculi quinque L A, N M, Q P, S R, B T, quorum pri­
mus circumuoluitur circa duos orbiculos E & F in extremis ti­
gnorum circa ſuos axiculos mobiles reliquorum ſinguli circa ſingu­
los à proximè antecedentibus funiculis ſuſpenſos.
In X autem ſit
harpago ad apprehendendum pondus E attollendum vel deprimen­
dum.
Si enim extremum L ab harpagone V liberetur, & ad A
traducatur, deſcendet vno quaſi nictu oculi pondus E, tantum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index