Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 361 > >|
177(163)
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO NONA.
De motu fluidorum, quæ non proprio pondere,
ſed potentia aliena ejiciuntur, ubi præſertim de
Machinis Hydraulicis earundemque ultimo qui da-
ri poteſt perfectionis gradu, & quomodo mecha-
nica tam ſolidorum quam fluidorum ulterius perſici poſsit.
§. 1.
IN hâc ſectione, qua Machinas examinare hydraulicas, uſumque
earum, quantum fieri poteſt, perficere potiſſimum conſtitui,
animum abſtrahemus à variationibus motus, quæ originem du-
cunt à potentia vel inertia fluidi interni, quia ut vidimus mo-
tus aquæ internæ tantum non æquabilis eſt à primo fere fluxus initio, ſi ori-
ficium exile ſit, uti eſt in Machinis hydraulicis plerisque ratione amplitudi-
num internarum.
Res enim foret ridicula in rebus practicis ſollicitos eſſe
de mutationibus, quæ primis fluxus momentis fiunt, quasque jam determi-
navimus in ſectione quarta, quod ibi operæ pretium eſſe poterat ut omnis
theoriæ vis inde eluceſceret.
Igitur durante toto motu, brevitatis gratiâ, po-
nemus aquam conſtanter velocitate expelli, quæ ſe habeat ut radix potentiæ
internæ prementis, poſtquam hæc potentia ad pondus cylindri aquei foramini
ſuperincumbentis reducta fuerit:
nam quæcunque fuerit iſta potentia, con-
ſiderandum erit pondus cylindri verticalis aquei ſuperficiei aqueæ internæ ſu-
perincumbentis, atque altitudo iſtius cylindri dabit altitudinem velocitati
aquæ exilientis debitam, ſi modo nulla adſint obſtacula extrinſeca, &
aqua
ex@vaſe ampliſſimo ejiciatur.
Hoc ita intelligendum eſt, ut ſi operculum
A B pondere P oneratum (Fig.
45.) aquam per orificium F expellat, pon-
11Fig. 45. dus autem P æquale ſit ponderi cylindri aquei H A B I, tunc vena aquea F G
altitudinem H I attingere debeat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index