Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (171) of 760 > >|
177171LIBER VIII. bus autem non rectè: etenim triangulus ſuos angulos duo-
bus rectis ſemper æquales habet.
Attamẽ æternitatis huius
eſt alia cauſa:
principiorum tamen, quæ quidem ſunt perpe
tua, non eſt alia cauſa.
Tot igitur à nobis ſint dicta, quibus
iam patet nullum nunquam fuiſſe, uel fore tempus, quando,
non erat, aut non erit tempus.
Ea uerò quæ ſunt hiſce cõtra-
ria, nõ eſt difficile ſoluere.
Nam ex hiſce uidebitur poſſe ma
ximè motum eſſe ortum, &
antea nunquam fuiſſe. Primò,
quia nulla mutatio perpetua eſt:
omnis nãq; mutatio ſuapte
natura è quopiam ad quippiã eſt:
quare mutationis omnis
finis ſint ea contraria inter quæ fit, &
nihil infinitum mo-
ueatur, neceſſe eſt.
Deinde uidimus id poſſe moueri, quod
neque mouetur, neque motum in ſe ullum habet:
quod intue
ri licet in expertibus animæ, quorum neque pars ulla, neq;
totum mouetur, ſed quieſcentia aliquando mouentur. At
oportebat aut ſemper, aut nunquam moueri, ſi non oritur
primò motus, ſed ſemper erat:
multò autem magis, hoc in
ipſis animantibus patet:
nullus enim interdum in nobis eſt
motus, ſed quieſcimus, &
tamen aliquando mouemur: & fit
in nobis à nobiſipſis principium motus, etiam ſi nihil pror
ſus extrinſecus mouerit:
hoc enim expertibus animæ fieri
ſimpliciter non uidemus, ſed ſemper aliquid aliud eorũ, quæ
ſunt extra ipſa, nimirum mouet.
Animal autẽ ipſum, dici-
mus ſeipſum mouere.
Quare ſi aliquãdo omnino quieſcat,
fiet in ipſo ſanè immobili motus à ſeipſo, &
nõ ab ullo ex-
terno.
Quòd ſi id in animali fieri poteſt, quid prohibet ut
in uniuerſo etiã idem fiat?
nam ſi in paruo fit mundo, & in
magno etiã fiet:
& ſi in iſto, & infinito etiam fiet: ſi modò
fieri poßit, ut infinitũ totũ moueatur, atq;
quieſcat. Horũ
igitur, id quod primò eſt dictum, eum, inquam, nõ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index