Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
111
111 (59)
112
112 (60)
113
113 (61)
114
114 (62)
115
115 (63)
116
116 (64)
117
117 (65)
118
118 (66)
119
119 (67)
120
120 (68)
< >
page |< < (126) of 389 > >|
178126THEORIÆ. nam ſi figura non mutetur, adhuc concipi poterit, impenetra-
bilitatis vi amiſſus motus, ut amitteretur in compreſſione;
ſed ad ſupplendam vim, quæ exeritur ab elaſticis in recuperan-
da figura, non eſt, quod concipi poſſit, ubi figura recupe-
rari non debet.
Porro unde corpora mollia ſint, vel elaſtica,
hic non quæro;
id pertinet ad tertiam partem, quanquam id
ipſum innui ſuperius num.
199; ſed leges, quæ in eorum colli-
ſionibus obſervari debent, &
ex ſuperiore theoremate fluunt,
expono.
Ut autem ſimplicior evadat res, conſiderabo globos,
atque hos ipſos circumquaque circa centrum, in eadem ſaltem
ab ipſo centro diſtantia, homogeneos, qui primo quidem con-
currant directe;
nam deinde ad obliquas etiam colliſiones facie-
mus gradum.
267. Porro ubi globus in globum agit, & ambo paribus a
11Præparatio pro
colliſionibus
globorum, pla-
norum, circu-
lorum.
centro diſtantiis homogenei ſunt, facile conſtat, vim mutuam,
quæ eſt ſumma omnium virium, qua ſingula alterius puncta
agunt in ſingula puncta alterius, habituram ſemper directionem,
quæ jungit centra;
nam in ea recta jacent centra ipſorum
globorum, quæ in eo homogeneitatis caſu facile conſtat, eſſe
centra itidem gravitatis globorum ipſorum;
& in eadem jacet
centrum commune gravitatis utriuſque, ad quod viribus illis
mutuis, quas alter globus exercet in alterum, debent ad ſe in-
vicem accedere, vel a ſe invicem recedere;
unde fit, ut motus,
quos acquirunt globorum centra ex actione mutua alterius in
alterum, debeant eſſe in directione, quæ jungit centra.
Id
autem generaliter extendi poteſt etiam ad caſum, in quo con-
cipiatur, maſſam immenſam terminatam ſuperficie plana, ſive
quoddam immenſum planum agere in globum finitum, vel in
punctum unicum, ac vice verſa:
nam alterius globi radio in
infinitum aucto ſuperficies in planum deſinit;
& radio alterius
in infinitum imminuto, globus abit in punctum.
Quin etiam
ſi maſſa quævis teres, ſive circa axem quendam rotunda, &
in
quovis plano perpendiculari axi homogenea, vel etiam circulus
ſimplex, agat, vel concipiatur agens in globum, vel punctum
in ipſo axe conſtitutum;
res eodem redit.
268. Præcurrat jam globus mollis cum velocitate minore,
22Fomulæ pro
corpore molli
incurrente in
molle lentius
progrediens in
eandem pla-
gam.
quem alius itidem mollis conſequatur cum majore ita, ut cen-
tra ferantur in eadem recta, quæ illa conjungit, &
hic de-
mum incurrat in illum, quæ dicitur colliſio directa.
Is in-
curſus mihi quidem non fiet per immediatum contactum, ſed
antequam ad contactum deveniant, vi mutua repulſiva com-
primentur partes poſteriores præcedentis, &
anteriores ſequen-
tis, quæ compreſſio fiet ſemper major, donec ad æquales ce-
leritates devenerint;
tum enim acceſſus ulterior deſinet, adeo-
que &
ulterior compreſſio; & quoniam corpora ſunt mollia,
nullam aliam exercent vim mutuam poſt ejuſmodi compreſſio-
nem, ſed cum æquali illa velocitate pergunt moveri porro.
Hæc æqualitas velocitatis, ad quam reducuntur ii duo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index