Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1enim angulo intelligi debent ea, quæ ſupra dicta ſunt; quo ſemel admiſ­
ſo, vides, quàm modica ſit preſſionis differentia, ac proinde minimus ferè
illius effectus.
Auguſtin. Ea, quæ modò dixiſti, multam mihi lucem attulerunt; &
jam mihi ſolvere poſſe videor illa, quæ mihi paulò ante in mentem ve­
nerunt; primum erat, quod in imo aëris tractu, aqua per canalicu­
lum altiùs attolli deberet, quod tamen fieri non exiſtimo; ſed hoc facilè
ſolvitur; quia modica illa differentia in vtroque ſitu ſub ſenſum non ca­
dit.
Alterum erat paulò difficiliùs, quod ſcilicet in Plenilunio & Novi­
lunio longè altius attolli deberet, quia tunc aër gravior eſt; ſed profe­
ctò cùm illa gravitas aëris ab humore admixto procedat, qui reverà non
comprimitur, non ſequitur, aëra compreſſiorem eſſe, licèt gravior ſit,
non quidem per ſe, ſed per accidens, vt aiunt.
Tertium denique, quod
jam ſupra indicaveras, cuipiam fortè difficillimum videbitur; nempe
tempore ſummi æſtus, cùm minor incubet aëris gravitatio, aër minus
compreſſus eſt; ſub finem verò refluxus cùm major incubet gravitatio, ac
proinde aër compreſſior fit; hac hora humor per canaliculum altiùs, il­
la verò minùs altè aſſurgeret, quod tamen, opinor, minimè ſuccedit;
facilè tamen reſponderi poteſt, immò reſpondeo, hoc non facere, vt hu­
mor altiùs attollatur, cùm maneat ſenſibiliter eadem inæqualis preſſionis
proportio; ſive aër compreſſior, ſive minùs compreſſus ſit; ſed hoc jam
ſupra indicaſti, Antime; Non nego tamen compreſſioris aëris alios ef­
fectus eſſe poſſe; ſed in hoc caſu novus effectus non eſt; hæc porrò re­
ſponſio in primum illud, quod ſupra expoſui, optimè quadrat, vt patet:
antequam autem ad tuas guttulas & bullas orationem convertas, ſcire ve­
lim, cur humor aliquando aſſurgat per canaliculum velociſſimo motu, ali­
quando verò tardiùs; præſertim ſi canaliculus inclinetur, quod aliquando
memini, à me probatum fuiſſe.
Antim. Citò aſſurgit, quando humefacta ſuperficie cava canali­
culi, nullas ſalebras, nulla impedimenta humor invenit; vbi tamen in
dictas aſperitates aſſurgens humor incurrit, tardiùs haud dubiè progredi­
tur; cujus rei clariſſimam analogiam habes in aqua per ſiccum alveum
currente, cujus curſus ab inæquali alvei ſuperficie ſiſtitur & impedi­
tur, ac proinde lentiùs fluit; ideò porrò per inclinatum alveum prædi­
cta motus tarditas obſervatur, quia ſcilicet ex parte, in dictam vitri
ſuperficiem incumbit, ac proinde in prædictas ſalebras magis incur­
rit; ſed jam ad guttas & bullas venio, & ante omnia, quæro ex te,
Auguſtine, vnde illam Figuram Sphæricam habeat gutta, præſertim ſi pau­
lò minor eſt.
Auguſt. Varij varia de hoc argumento, quæ quia merè commenti­
tia eſſe puto, & fictitia, ad ſalvandum hoc experimentum vltro præter­
mitto, præſertim cùm ex iis, quæ huc vſque à te dicta ſunt, veram hu­
jus rei cauſam, germanamque rationem conjiciam; nempe cùm ab aë­
re compreſſo æquali niſu tota guttæ ſuperficies prematur, quid mi­
rum ſi inde Sphæriea Figura inducatur.
Vix obnitente, ſeu reluctan-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index