Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 241 > >|
1 Dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
Versandoque globum variantis edere formas.

Denique eam partem, quaecumque est ignibus aucta,
Ad speciem vertit nobis, oculosque patentis,
Inde minutatim retro contorquet, & aufert
Luciferam partem glomeraminis, atque pilai:
Ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
Astrologorum artem contra convincere tendit:
Proinde quasi id fieri nequeat, quod pugnat uterque;
Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.

Denique, cur nequeat semper nova luna creari
Ordine formarum certo, certisque figuris;
Inque dies privos aborisci quaeque creata
Atque alia illius reparari in parte, locoque,
Difficile est ratione docere, & vincere verbis;
Ordine cum possint tam certo multa creari.

It Ver & Venus, & Veneris praenuntius ante
Pennatus graditur Zephyrus vestigia propter:
Flora quibus mater praespargens ante viai
Cuncta coloribus egregiis, & odoribus opplet.

Inde loci sequitur Calor aridus, & comes una
Pulverulenta Ceres, & Etesia flabra Aquilonum:
Inde Autumnus adit; graditur simul Euius Euan:
Inde aliae tempestates, ventique secuntur,
Altitonans Volturnus, & Auster fulmine pollens.

Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem
Reddit; hiems sequitur, crepitans hanc dentibus Algor.

Quo minus est mirum, si certo tempore luna
Gignitur, & certo deletur tempore rusus;
Cum fieri possint tam certo tempore multa.

Solis item quoque defectus, lunaeque latebras
Pluribus e causis fieri tibi posse putandum est.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index