Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
191 185
192 186
193 187
194 188
195 189
196 190
197 191
198 192
199 193
200 194
< >
page |< < (172) of 760 > >|
178172PHYSICORVM ARIST. ſemper, un{uḿ} que numero motum eſſe, quod ad oppoſita
itur, rectè admodum dicitur:
hoc enim fortaſſe neceſſarium
eſt, ſi fieri nequeat ut ſemper is unus, idemq́;
ſit motus, qui
unius, eiuſdemq́;
mobilis eſt. Dico autẽ utrum unus, idemq́;
ſit ſonus unius chordæ, quæ ſimiliter ſeſe habet, atq; moue-
tur, an alius, atque alius ſemper?
Veruntamen utrouis modo
id ſeſe habeat, nihil obstat, ut hoc motus aliquis idẽ ſit quo
continuus, atq;
perpetuus eſt, atq; hoc per ea quæ posterius
dicentur, magis patebit.
Moueri autem quippiam, quod
prius mouebatur, non eſt abſurdum, ſi nunc adſit, nunc non
adſit id externum, quod illud mouet.
Hoc tamen quæren-
dum eſt, quonam ſit pacto, idem, inquam, ab eodem motiuo
nunc moueri, nunc non moueri:
nihil enim aliud dubitat qui
id dicit, quàm cur non ſemper aliæ rerum quieſcunt, aliæ
mouentur.
Maximè uerò tertium illud dubitationem habere
uidebitur, propterea quòd fit motus nullo alio præcedente:

id, inquã, ipſum quod in animantibus fieri ſolet.
Nã animal
prius quieſcens postea mouetur, ac ambulat, à nullo ut ui-
detur, externo motu impreſſo:
hoc autem, eſt falſum: cerni-
mus enim ſemper aliquid eorum, quæ natur a inſunt, in ani-
mali, moueri:
huius autem motus cauſa non animal eſt, ſed
ipſum fortaſſe continens.
At animalipſum ſeipſum mouere
dicimus, non omni motu, ſed eo, qui ad locum accommoda
tur:
nihil igitur prohibet, quin potius fortaſſe neceſſarium
eſt, cõplures à continenti in corpore fieri motiones, &
ha-
rum nonnullis mentem, uel appetitum moueri:
hæc uerò to
tum iam animal ipſum mouere, quale accidit circa ſomnos.

Nam tametſi nullus tunc ſenſitiuus in animalibus ineſt mo-
tus, ineſt tamen aliquis motus, &
animalia rurſus expergi-
ſcuntur:
ut enim hæc, per ea quæ ſequuntur, patebunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index