Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 303 > >|
1tim ſe dilatantes, & ab inuicem recedentes, neceſſariò im­
pingant in partes molis, quas ab eodem loco diſterminant,
vt ibidem ipſæ ſuccedant.
Non enim abſque impulſu inde
poſſent eas expellere, nec abſque expulſione in earum lo­
cum ſuccedere.
Cumque impulſus fiat virtute impetus in
alterum vectis extremum impreſſi vbi adhibetur motoris
potentia; ſequitur verè extremitates ipſas KH, partes mo­
lis ſibi correſpondentes tanquam pondera ſcindendo diſtra­
here, ac mouere, prout Ariſtoteles intendebat.
Ad ſecundum verò Baldi argumentum reſpondetur, con­
cedendo ſæpè cuſpidem cunei, nihil in ſciſſura contingere;
negando tamen propterea nullam ibi vectis rationem inter­
cedere.
Porrò extremum quo vectis pondera mouet, vt
plurimum non eſt vltimum punctum terminatiuum illius,
ſed ſufficit, vt ſit circa illud, vel ſaltem poſt fulcimentum,
quod intermediat inter pondus, & potentiam: Quare etiam
ſi vltimæ, & extremæ partes cunei, quæ verticem conſe­
quuntur quandoque molem ſcindendam ob rimæ latitudi­
nem nullo pacto attingant: adhuc tamen explicata ratio du­
plicis vectis in illo procedit applicando nimirum, quæ dicta
ſunt de vltimis partibus terminantibus in vertice, ad alias
partes ſequentes, vbi primo fit contactus inter molem, &
cuneum.
Cæterum ſi quis vrgeat ex Guido Vbaldo, potius verti­
cem cunei eſſe commune fulcimentum vtriuſque vectis pon­
dera verò mediare inter fulcimentum, ac potentiam, ita vt
vectis AB fulta in ipſo B moueat molis partem vbi eſt I,
tanquam onus verſus G. Similiterque vectis CB ibidem
fulta, partem L verſus D.
Occurrendum eſt, hoc cum alijs,
quæ Guidus Vbaldus fusè proſequitur, probare quidem
talem pariter vectis rationem competere ipſis AB &
CB; prout conſtituuntur in cuneo: nihil tamen contra
Ariſtotelem concludere; cuius propterea diſcurſum refe­
rens Guidus Vbaldus minimè improbat.
Nihil enim prohi­
bet, quominus idem numero vectis ſecundum diuerſas ra­
tiones ad duas, ac diuerſas vectium ſpecies pertineat, vtriuſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index