DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 207 > >|
1BD quadruplam eſſe ipſius KF. & vbi hoc demonſtratum
erat, ibi quo〈que〉 pro ſigno poſita fuerit littera H. quod qui­
dem oſtenſum eſt à nobis paulò ante ſecundam huius propoſi
tionem; vbi etiam appoſuim us pro ſigno hanc literam H.
A
Rurſum in demonſtratione paulò infra Archimedes dixit,
Hoc enim demonstratum eſt, ſcilicet BD ipſius BS quadruplam
eſſe.
ſupponit autem hoc tanquam demonſtratum poſt pri­
mam propoſitionem huius, vbi tota BD eſt ſexdccim, & BS qua
tuor, vt eodem in loco oſtenſum fuità nobis.
Vel ad ea re­
ſpexit Archimedes, quæ ab ipſo in decimanona propoſitione
de quadratura paraboles demonſtra ta fuerunt.
vbi circa finem
demonſtrationis oſtendit BD quadruplam eſſe ipſius BS.
B
Inuento ita〈que〉 centro grauitatis paraboles, vult Archime­
des in ueſtigare centrum grauitatis fruſti à parabole abſciſſi.
〈que〉madmodum in primo libro poſt inuentionem centri gra
uitatis trianguli, adinuenit etiam centrum grauitatis trapezij.
quod eſt tan quam fruſtum à triangulo abſciſsum.
quare duo
adhuc theoremata proponit, in quorum poſtremo, vbi ſit cem
trum grauitatis fruſti demonſtrat.
in ſe〈que〉nri verò quædam
demonſtrat neceſſaria, vt huiuſmodi centrum determinare
poſſit.
Quoniam autem ſe〈que〉ns theorema arduum, difficile­
què ſeſe offert; non nulla priùs quibuſdam lemmatibus oſten
demus, ne ſi in demonſtratione ea inſererentur, longa nimis
euaderet, ac tædioſa demonſtratio.
quæ quidem ſumma indi
get attentione.
quamquàm in hoc theoremate explicando ad
vitandam obſcuritatem copioſum ſermonem adhibendum
curauimus; ne breuitati ſtudentes obſcuriores eſſemus.
LEMMA. I.
Si qua tuor magnitudines in continua fuerint proportione,
& earum exceſſus in eadem erunt proportione magnitudinum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index