Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
71 34
72 35
73 36
74 37
75 38
76 39
77 40
78 41
79 42
80 43
81 44
82 45
83 46
84 47
85 48
86 49
87 50
88 51
89 52
90 53
< >
page |< < (141) of 525 > >|
178141Ioan. de Sacro Boſco. æqualis erit K V, defectui minimæ diei I V, à die æquinoctij I K, propter ſimi-
litudinem, æqualiratemq;
triangulorum T E G, & V E K. Si vero terra in axe-
extra centrum E, ſtatuatur, ut in φ, extra omnes parallelos, nullum fieri pote-
rit in ſphæra obliqua æquinoctium, vt dictum eſt;
ſemperq́; erunt dies noctibus
longiores, vel noctes diebus.
Quod ſi terra ponatur iu G, puncto, per quod ex-
tremus parallelus incedit, vnicum fieret æquinoctium in ſphæra obliqua, nem
pe in altero Solſtitiorũ;
Reliquo anni tempore omnes dies eſſent noctibus vel
maiores, vel minores.
At vero ſi terra conſiſtat intra parallelos in puncto N,
fieret quidem æquinoctium bis in anno, &
vtrinque creſcerent, ac decreſcerent
dierum, noctiumq;
ſpacia; tamen hæc dierum incrementa, ac decremẽta nec nu
mero, nec magnitudine eſſent æqualia decrementis, incrementisq́;
noctium: id
quod vel oculi facillime iudicare poſſant, collatis inter ſe duobus triangulis
PNG, &
QNK; quoniam & plura, & maiora ſegmenta parallelorum compre-
henduntur in triangullo QNK, quàm in triangulo P N G.
Qvarto. Vmbræ gnomonum, qui cum Horizonte angulos rectos eſ-
ficiunt, tempore æquinoctiorum non per vnam, eandemq́;
lineam rectã ab oriẽ
te in occidentem proijcerentur, Sole exiſtente præciſe in ortu, atq;
in occaſu,
ſi terra inæqualiter ab vtroque polo remoueretur, eiusq́ue centrum non idem
eſſet, quod centrum mundi.
Sit namque
ptimum terra A, ſita in plano Aequino-
59[Figure 59] ctialis circuli, quod nobis repræſentet li-
nea B C;
ſitq́ue Gn@mon ſupra planũ Ho-
rizontis erectus, quod nobis referat cir-
culus BC.
Perſpicue iam cernis, Sole exo-
riente in B, vmbram ſtyli A D, proijci in
lineam rectam A C:
Similiter, Sole occi-
dente in B, eandem vmbram proiici in li-
neam rectam A B, quæ cum priori A C,
lineam vnam rectam, atque continuan@ ef-
ficit:
Quod quidem clariſſime nobis oſten-
dunt apparentiæ Aſtronomorum, &
huius
rei cauſa eſt hæc duntaxat:
quia nimirum
terra eſt in plano Aequatoris ſita, Si enim extra ipſum foret collocata, in
axe tamen mundi, vel etiam quamcunq;
partem verſus, uempe in E; ſi erige-
retur ſtyllus ſupra Horizontem rectus, qualis eſt E F, quis non videt, Sole in B,
oriente tempore æquinoctij, vmbram extendi ſecundum rectam E G, oc@iden
te vero Sole in C, eandem vmbram extendi ſecundum rectam E H, quæ nequa
quam cum priori E G, lineam conſtituit rectam, ſed ambæ ſe mutuo interſecãt
in puncto E, quippe cum productæ peruenirẽt ad puncta B, &
C? Huius autem
contrarium experientia nos docet.
Qvinto. Nunquã per dioptram cernerentur duo ſigna Zodiaci per dia
metrũ oppoſita, quod eſt cõtra experientiã, quæ teſtatur, ortũ &
occaſum So-
lis in æquinoctus per dioptrã ſecundum unã rectam lineã cõſpici:
Pari ratione
ortũ in ſolſtitio æſtiuo, &
occaſum in ſolſtitio hyemali: Item ortũ in ſolſtitio
hyemali, &
occaſum in Solſtitio æſtiuo, per dioptrã ſecundum lineã rectam ſibi
correſpondere in quolibet Horizonte.
Quod fieri minime poſſet, niſi terra in
plano Aequinoctialis circuli, &
in eins cẽtro eſſet collocata. Sit enim Horizon
BDCE;
Aequator BC; axis mundi D E; tropicus cancri FG; tropicus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index