Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1id pleniùs, de quo dubitas, vbi legeris earum proba­
tiones.
Quod autem ais me coniectando, non vlla ratione
demonſtrando tarditatem motus ſpatij longitudine compenſari
dixiſſe: adiicere debes, nihil fuiſſe neceſſe præter ipſam,
non coniect iram, ſed euidentiam proponere: cùm te con­
tendente globum per plana æque-alta, ſed inæqualiter in­
clinata pareis velocitatis gradus in fine decenſus non acquirere;
ac non demonſtrante, ſed dumtaxat notum dicente,
tantò minoribus momentis deſcendere globum per planum,
quantò minus accliue fuerit: excepi, non videre me, quomodo
id concluderes, quatenùs non aſſumeres planum, quantò mi­
nùs accliue eſt, tantò eſſe quoque prolixius.
Etenim notum
quidem eſſe acquiri minores velocitatis gradus in minùs de­
cliui, quod ſit decliutori æquale: at ſi, vt minus decliue, ita
etiam prolixius ſit, notum quoque eſſe velocitatem in fine illius
quæſitam eſſe poſſe æqualem velocitati in fine decliuioris ac­
quiſitæ, prolixitate nempe deſcenſus paruitatem incremento­
rum velocitatis compenſante Proſequeris.
Multa etiam totis numeris xv. xvi & xvii. adducis, ve
experimentum Galilei de Pendulorum vibratione, & ad
æqualem altitudinem aſcenſu defenda, ſed fateris tamen, quod
contendo, pendula eiuſmodi neque ad eandem, vnde ipſa demiſ­
ſa ſunt, altitudinem aſcendere, neque ad æqualem ſemper, ſi
ex punctis ad lineam horizontalem diuerſimodè comparatis,
ſuspendantur; huiuſque etiam rei, ac diuerſitatis cauſſas, at­
que impedimenta inquiris, quæ ſi abeſſent, tum eadem pendu­
la ad æqualem perpetuò altitudinem præcisè conſcenſura
diuinas, non autem demonſtras.
At beatus ſum ſaltem, ſi non abſque aliqua, & cui
nih lrefragetur, veriſimili ratione, diuinem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index