Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1cumbens ſuprema vaſis ſpatia non petebat,
niſi cum demum calido linteo obuolutum
fuiſſet vas: tunc enim vi caloris faciliùs rare­
ſcebat fumus, quàm ſpiritus illi per vim ad­
huc rari; ac proinde cum fumus ampliorą
ſpatia exigens comprimeret vicinum ſpiri­
tum, qui propterea à violento ſtatu recede­
bat, tunc poterat fumus in ſuperiora ſpatią
leuior factus aſcendere.
Sed & illud hanc ſpirituum ſeu halituum
ſeparationem oſtendit; quod non nemo ex­
cogitauit, vt citiùs, quando opus eſſet, ex­
perimentum inſtitueret, & vitreum vas Re­
cipiens exhauriret.
Ingens vas æneum plu­
rium vrnarum capax conſtructum fuit opti­
mè clauſum, præterquam in imo, vbi epi­
ſtomium cum claue verſatili habebat, vt poſ­
ſet antliæ imponi, & in ſummo pariter tu­
bus extabat claue verſatili tranſuersâ accu­
ratiſsimè clauſus, ac ſummo tubo imponi
poterat Recipiens vitreum.
Et vt omnis ſu­
ſpicio aëris ſe furtim inſinuantis auerteretur,
tubum circumplectebatur vaſculum aquâ
repletum, ne aut per clauis verſatilis rimulas,
aut per tubi oſculum ſe aër inſinuaret.
Ænei
vaſis aquâ pleni epiſtomio infimo applicita
eſt antlia, & aliquot horas agitata, ita vt
cenſeretur aquâ pænè vacuum; tum clauſo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index