Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 248 > >|
Auguſtin. Ea, quæ modò dixiſti, multam mihi lucem attulerunt; &
jam
mihi ſolvere poſſe videor illa, quæ mihi paulò ante in mentem ve­
nerunt
; primum erat, quod in imo aëris tractu, aqua per canalicu­
lum
altiùs attolli deberet, quod tamen fieri non exiſtimo; ſed hoc facilè
ſolvitur
; quia modica illa differentia in vtroque ſitu ſub ſenſum non ca­
dit
.
Alterum erat paulò difficiliùs, quod ſcilicet in Plenilunio & Novi­
lunio
longè altius attolli deberet, quia tunc aër gravior eſt; ſed profe­
ctò
cùm illa gravitas aëris ab humore admixto procedat, qui reverà non
comprimitur
, non ſequitur, aëra compreſſiorem eſſe, licèt gravior ſit,
non
quidem per ſe, ſed per accidens, vt aiunt.
Tertium denique, quod
jam
ſupra indicaveras, cuipiam fortè difficillimum videbitur; nempe
tempore
ſummi æſtus, cùm minor incubet aëris gravitatio, aër minus
compreſſus
eſt; ſub finem verò refluxus cùm major incubet gravitatio, ac
proinde
aër compreſſior fit; hac hora humor per canaliculum altiùs, il­
la
verò minùs altè aſſurgeret, quod tamen, opinor, minimè ſuccedit;
facilè
tamen reſponderi poteſt, immò reſpondeo, hoc non facere, vt hu­
mor
altiùs attollatur, cùm maneat ſenſibiliter eadem inæqualis preſſionis
proportio
; ſive aër compreſſior, ſive minùs compreſſus ſit; ſed hoc jam
ſupra
indicaſti, Antime; Non nego tamen compreſſioris aëris alios ef­
fectus
eſſe poſſe; ſed in hoc caſu novus effectus non eſt; hæc porrò re­
ſponſio
in primum illud, quod ſupra expoſui, optimè quadrat, vt patet:
antequam
autem ad tuas guttulas & bullas orationem convertas, ſcire ve­
lim
, cur humor aliquando aſſurgat per canaliculum velociſſimo motu, ali­
quando
verò tardiùs; præſertim ſi canaliculus inclinetur, quod aliquando
memini
, à me probatum fuiſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index