Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
111 74
112 75
113 76
114 77
115 78
116 79
117 80
118 81
119 82
120 83
121 84
122 85
123 86
124 87
125 88
126 89
127 90
128 91
129 92
130 93
131 94
132 95
133 96
134 97
135 98
136 99
137 100
138 101
139 102
140 103
< >
page |< < (142) of 525 > >|
179142Comment. in I. Cap. Sphæræ ni HI: ponaturq; primũ terra in cẽtro A. Perſpicue igitur uides, ortũ æquino-
ctialẽ B, &
occaſum C, per lineã rectam B C; ortũ uero æſtiuum F, & occaſum
hyemalẽ I, ſecundum rectam lineam F I;
ortum deniq. hyemalem H, & occa-
ſum æſtiuum G, per lineam rectã GH,
60[Figure 60] ſibi mutuo reſpondere;
vt res poſtulat.
Quod quidẽ phænomena Aſtronomo-
rũ teſtantur, aſſumiturq.
ab Euclide in
principio φαινομένων vt certiſſimũ, aſ-
ſeriturque à Plinio lib.
2. c. 71. ex ſentẽ
tia omniũ Aſtrologorũ.
Collocetur de
inde terra in axe mũdi extra Aequato-
rẽ, nẽpe in K.
Quo poſito, luce clarius
cõftat, totũ oppoſitũ accidere.
Occaſus
enim hyemalis I;
per lineam rectã, quæ
per terrã extenditur, nõ amplius reſpõ-
debit ortui æſtiuo F, ſed puncto L:
Simi
liter occaſus æſtiuus G, puncto M, non
antem ortui hyemali H, reſpondebit.
Si deniqve terra nec in plano Aequinoctialis circuli, nec in a@e-
mundi eſſet poſita, ſed alibi, in omnia prædicta abſurda incideremus, vt facile
quiuis ex ijs, quæ dicta ſunt, deducere poteſt.
In ſphæra enim recta nullum fie-
ret æquinoctium, &
in ſphæra obliqua ille tantum Horizon ſecaret ſphæram
per æqualia, qui tranſiret per centrum mundi;
Confundereturq́ue vniuerſa ſe
ries in decrementis dierum, ac noctium, &
c.
Secvnda ratio deſumpta etiam ex Ptolemæo loco citato, qua quoq.
11Alia ratio
Ptolemæi
probãs ter-
ram in me-
dio mundi
eſſe.
vtitur Auerrores lib.
2. de cœlo, eſt talis. Si terra uon eſſet in medio mundi ſita,
non fierent eclipſes Lunæ ſemper, quando duo luminaria per diametrũ oppo-
nuntur, ſed plerunq.
contingerent,
61[Figure 61] quando nõ exiſtunt in locis Zodiaci
oppoſitis, quod falſum eſt.
Teſtatur
ſiquidem experientiæ Aſtronomorũ,
tum demũ fieri eclipſim Lunæ &
ſem
per, quando Luna Soli opponitur,
aliàs nunquam.
Sit enim centrum
mundi A, in quo ſi ponatur terra,
manifeſtum eſt eclipſim fieri, quan-
do luminaria per diametrum oppo-
nuntur, quia nimirum tunc ipſa ter-
ra interponitur inter vtrũque;
Quã-
do uero non ſunt per diametrum
oppoſita, nullam poſſe eſſe eclipſim.
Nam terra non poteſt tunc eſſe im-
pedimento, quò minus Luna à Sole illuſtretur.
Quòd ſi terra extra centrum
ſedem habeat, vt in B, poterunt duo luminaria in punctis Zodiaci oppoſitis
exiſtere, &
tamen nulla fieri eclipſis, quòd terra non reperiatur in illa mundi
diametro, ſecundum quàm opponuntur.
Immo Luna patietur eclipſim, vt plu-
rimum, quando minus à Sole diſtat, quàm ſemicirculo.
Ac breuiter, Lunæ de-
ſectus tunc demum in oppoſitis per ſemicirculum locis fieri poteſt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index