Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres
page |< < of 283 > >|
1
COROLLARIVM.
Ex omnibus demonſtrationibus eorum, quæ in
hoc ſecundo libro propoſuimus, manifeſtum eſt
omnium ſupra dictorum corporum centra grauita
tis inuenire: quæ cum que enim in modum theore­
matis propoſuimus, eadem tanquam problema­
ta proponi, & ijſdem demonſtrationibus abſolui
poſſunt.
Idem dico de ijs, quæ in primo, & tertio ſequenti libro
demonſtrauimus.
Porro autem multa lemmata inſtituto
præcipuo neceſſaria, & alia addita inuentio ſatis iucun­
da centri grauitatis conoidis, & portionis conoidis parabo­
lici, & hyperbolici, & fruſti vtriuſque ne ſecundus hic liber
nimis longus, & confuſus exiſteret, tertium requirebant.
Quem quidem meorum ſtudiorum autumnalium fructum
Anni à partu Virginis MDCIII. cum SS.
Clementis
Pont. Max.
auctoritate, & Petri eius Nepotis Cardinalis
ampliſſimi Aldobrandini iuſſu bene de me merentium Ma­
thematicam ſcientiam, & Philoſophiam ciuilem in almo
Vrbis Gymnaſio profiterer, in eorum gratiam compoſui,
qui me centra grauitatis portionum ſphæroidis imperfe­
cti operis crimine condemnandum omittere nolebant; cu­
ius prouinciæ iuuante Deo, & mira Mathematicæ ſtudio­
ſis ſatisfaciendi voluntate, multas difficultates ita ſupe­
raui, vt vno menſe Octobri plus præſtiterim, quam à me
requiſiſſent.
ſiquidem quæ de ſphæræ portionibus in hoc
libro proprijs eius figuræ rationibus, eadem in ſequen­
ti aliis communibus cuilibet portioni ſphæræ, & ſphæroi­
dis tum lati, tum oblongi abſciſſæ vno, vel duobus planis
æque inter ſe diſtantibus, & vtcumque in figuram in cideu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index