Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1te humoris gravitate, qui cùm in puncto contactus quaſi ſuſtinea­
tur, & partes inter ſe aliquam tenacitatem habeant, & premens aër
vndequaque premat, ac proinde ab ima parte quaſi ſuſtineat latera­
les humoris partes, hæ minimè ſubſidunt; hinc vbi major eſt humoris
quantitas, ſubſidit humor, & gutta deprimitur, prævalente ſcilicet humo­
ris pondere.
Antim. Rectè omninò mentem meam & ſenſum aſſequeris; hinc
multa experimenta omnibus obvia ad idem principium reduco.
Primò,
vbi vna gutta in aliam incidit, duæ in vnam eandemque abeunt; nem­
pe in eo contactus puncto, in quo vna tangit aliam, ab externo aëre non
premitur, ſed in aliis omnibus; hinc cedit humor in eo puncto, atque
adeò vna intra aliam intruditur.
Secundò, Gutta pendula hæret aliquan­
do vel in ſuperficie ligni, quæ deorſum vergit, vel extremo naſo; vnde
hoc?
quia premit aër ab omni parte, ea dumtaxat excepta, quæ ligno
vel naſo adhæret; ea autem vis eſt preſſionis, quæ guttam hærentem ſu­
ſtineat; ſi autem ſcire velis, quanta ſit hæc gutta, illico reponam, æqua­
lem eſſe humoris portioni, quæ per canaliculum attollitur, vt ſæpè pro­
bavi.
Tertiò, Si partem inferiorem guttæ pendulæ, vel minima feſtu­
ca tangas, ſtatim effluit per admotam feſtucam; quia in eo puncto, in
quo feſtuca guttæ admovetur, aër non premit, quia non tangit; aliæ
igitur partes prementes prævalent; igitur accedente præſertim gravita­
te, ſeu pondere guttæ pendulæ, gutta decidit.
Quartò, Si verò tangas in
ſuperiore portione laterali, & lentè feſtucam adducas, gutta ſequitur,
non quòd vlla vis tractrix inſit, quæ in hoc præſertim caſu fictitia eſt,
ſed quia partem illam aër non premit, ſed oppoſitam, illa cedit huic præ­
valenti; vnde ſi feſtuca reducitur, vi preſſionis, in prædicta parte oppoſi­
ta, guttam ſequi neceſſe eſt.
Quintò, Guttæ humoris, plano in ſitu ver­
ticali ſito etiam adhærent, propter eandem rationem, quam non re­
peto.
Sextò, In guttis Mercurij id diſcriminis eſt, quod paulò majores
non adhæreant, propter majus pondus, ſecus minores, pro quo eſt eadem
ratio, iſtæ autem perfectiùs tornantur; quia Mercurius tenacior eſt & craſ­
ſior; accedit, quòd in planorum Strias & Salebras non ſubit, vt aqua; igi­
tur faciliùs ſeſe ſuſtinet.
Chryſocom. De bullis vel ampullis, idem facilè dixero; quæ ſic tornan­
tur ab aëre preſſo tum interiore, tum exteriore: feſtucam etiam admotam
ac deinde reductam ſequitur bulla, propter eandem rationem: in hoc certè
nullam video difficultatem; ſed perge quæſo, Antime, ac recenſe alia expe­
rimenta, quæ haud dubiè obſervaſti.
Antim. Hoc facere meditantem interpellaſti. Septimò, Igitur vbi pup­
pus vel extremam linguam papillæ mammæ affigit, lac ſtatim effluit;
quia ſcilicet aër vndequaque mammæ ſuperficiem premit, excepta illa par­
te extrema, cui lingua puppuli adhæret ; quid mirum igitur ſi lac exprima­
tur?
Octavò, Niſi extra chorum ſaltare timerem, huc etiam adducerem co­
nicam flammæ Figuram, ad quam inducendam aëris preſſio non parum
confert; cùm enim ab halitu igneo ſurſum extruſo aër valde rareſcat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index