Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam cur luna queat terram secludere solis
Lumine, & a terris altum caput obstruere ey,
Obiciens caecum radiis ardentibus orbem;
Tempore eodem aliud facere id non posse putetur
Corpus, quod cassum labatur lumine semper?

Solque suos etiam dimittere languidus ignis
Tempore cur certo nequeat, recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
Quae faciunt ignis interstingui, atque perire?

Et cur terra queat lunam spoliare vicissim
Lumine, & oppressum solem super ipsa tenere,
Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras;
Tempore eodem aliut nequeat succurrere lunae
Corpus; vel supera solis perlabier orbem,
Quod radios interrumpat, lumenque profusum ?

Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
Cur nequeat certa mundi languescere parte;
Dum loca luminibus propriis inimica peragrat?

Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
Qua fieri quicquid posset ratione, resolvi:
Solis uti varios cursus; lunaeque meatus
Noscere possemus; quae vis, & causa cieret,
Quove modo possent offecto Lumine obire,
Et neque opinantis tenebris obducere terras,
Cum quasi connivent, & aperto lumine rursum
Omnia convisunt clara loca candida luce:
Nunc redeo ad mundi novitatem, & mollia terrae
Arva, novo fetu quid primum in luminis oras
Tollere, & incertis tentavit credere ventis.

Principio genus herbarum, viridemque nitorem
Terra dedit circum collis, camposque per omnis,
Florida fulserunt viridanti prata colore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index