Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
171
171 (141)
172
172 (142)
173
173 (143)
174
174 (144)
175
175 (145)
176
176 (146)
177
177 (147)
178
178 (148)
179
179 (149)
180
180 (150)
< >
page |< < (149) of 450 > >|
179149LIBER TERTIVS.& EG, ad ED, vt SL, ad SR. Ideoque exæquo AE, ad ED, vt OS, ad SR: Atque
ita de alijs.
Similis ergo ſunt figuræ ABCDE, OPQRS.
2. Iam vero vt longitudines laterum AB, BC, CD, DE, EA, & rectarum ex
F, vel G, ad angulos in prima figura ductarum inueniamus, diuidendum erit in fi-
gura inuenta, id eſt, in ſecunda, interuallum KL, in quotcunq;
partes æquales.
Deinde inquirendum, quotnam exillis partibus in ſingulis lateribus, & rectis
eiuſdem figuræ ſecundæ ex K, vel L, prodeuntibus contineantur.
quod vel per
cir cinum fieri poteſt, repetendo ſæpius vnam particulam in dictis lateribus re-
ctis:
vel (quod magis probo) hoc modo. Repetatur tota KL, in quolibetlate-
re, velrecta, quoties fieri poteſt, &
in reliquo ſegmento v@a etiam particula in-
terualli KL, circino iteretur, quoties fieri poteſt.
Nam quoties repetita fuerit
KL:
toties numerus particularum ipſius KL, in latere continebitur, cum tot in-
ſuper particulis, quot per circinum in reliquo regmento fuerint deprehenſæ.

Aut certe per ea, quæ lib 1.
cap. 1. ad finem N@m. 2. ſcripſimus, inueſtigetur in in-
ſtrumento partium, quot particulæ inter@alli KL, in dictis lateribus, &
rectis cõ-
prehendantur.
Deinde fiat, vtnumerus particularum interualli K L, aſſumptus
in 2.
figura, ad numerum pedum inter puncta F, & G, in prima figura aſſumptum,
ita numerus particularum in quolibet latere, vel recta in ſecunda figura inuen-
tarum, ad aliud.
Quotiens enim numerus indicabit, quot pedes in aſſumpto
latere, vel recta contineantur.
Ratio eſt, quia cum eandem proportionem ha-
beat KL, in 2.
figura ad quodlibet latus, vel rectam eiuſdem figuræ, quam habet
FG, in prima figura ad reſpondens latus, vel rectam, propter ſimilitudinẽ figu-
rarũ, erit ꝑmutando KL, ad interuallũ FG, vt latus adlatus, &
c. Verbi gratia, In
2.
figura interuallum KL, ſectum eſt in 5. particulas, qualium 17. in latere OP, in-
uentæ ſunt:
Et quia ſpatium FG, in 1. figura poſitum eſt 100. pedum: ſi fiat,
11
Vt KL, quinque parti- \\ cularum # ad FG. 100. pedum: # Ita OP, 17. particu- \\ larum # ad AB,
hoc eſt, ſi, vt regula aurea præcipit, 100.
ducantur in 17. ſecundus numerus in
tertium, &
productus numerus 1700. diuidatur per 5. id eſt, per primum nume-
rum, reperientur in Quotiente 340.
pedes pro latere AB, & ſic de cæteris.
3. Evndem ſitum campi propoſiti A B C D E, delineabimus etiam ex vno
22Sit{us} campi
cuiſuis qua
ratione ex v-
no loco intra
ipſum aſſum-
pto deſcriba-
tur.
tantumloco F, intra ipſum aſſumpto, hacratione.
Dioptra ad ſingulos bacu-
los ex angulis erectos, dirigatur, notatis angulis, quos lineæ, per dioptram de-
ſignatæ inter ſe faciunt;
diſtantiæ que ab F, ad ſingulos angulos inquirantur in
aliqua menſura, vel per catenulã aliquã ferream, quæ nec intendi poſsit, nec re-
mitti, vel per chordam ex F, ad ſingulos angulos extenſam vel certe, ſi diſtantiæ
illæ magnæ ſint, per problema 2.
vel 36. beneficio quadrati, alteriuſue inſtrumẽ-
ti.
Nam ſi in charta aliqua ad quo dlibet punctum K, ijdem anguli conſtituan-
tur, &
in rectis illos angulos effi cientibus accipiantur tot particulæ inter ſe æ-
quales cuiuſuis magnitudinis, quot menſuræ inuentæ ſunt in rectis reſponden-
tibus, quæ ex F, exeunt:
extrema autem puncta vltimarum particularum rectis
lineis coniungantur, deſcripta erit figura OPQRS, ſimilis omnino campo AB-
CDE:
propterea quod triangula ad punctum F, collecta ſimilia ſunt 336. ſexti. ad punctum K, collectis, ob æqualitatem angulorum in F, & K, conſtitutorum,
&
latera circa illos angulos proportionalia, ex conſtructione.
4. Latervm autem longitudines in campo ABCDE, cognoſcentur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index