Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1epiſtomio reſeruatum eſt vas ad tempus ex­
perimenti inſtituendi.
Vbi igitur rem per­
ficere oportuit, impoſitum eſt ſuperiori tubo
vas vitreum Recipiens aquâ plenum, & re­
uolutâ claue verſatili, quæ tubum vaſis ænei
claudebat, apertoque Recipientis epiſtomio,
cæpit illicò aqua Recipientis delabi in vas
æneum, & ſimul ex vaſe æneo aſcendebant
bullæ infinitæ ac radii quidam vnionum in­
ſtar lucidiſsimi, & frequentiſsimi: nec ceſſa­
uit hic aquæ & bullarum radiorumque con­
flictus, quamdiu durauit aquæ in ſubiectum
vas æneum vel lapſus, vel attractio.
Poſt
horam integram, cum nec dum tota exhau­
ſta fuiſſet aqua, remotum fuit vas vitreum
Recipiens, eius epiſtomio priùs clauſo, &
aquæ puriſsimæ, vt aliàs, impoſitum; con­
uolutâque denuò claue verſatili irrumpebat,
vt aliàs, aqua cum tumultu, & ſpumâ, non
tamen eâ copiâ, qua cùm per antliam extra­
cta fuerat aqua ex Recipiente.
Ex quibus
apertè conſtat in vaſe æneo ſpatium fuiſſę
occupatum à ſpiritibus ex aquâ eductis, qui
proinde patente exitu in vas vitreum Reci­
piens erumpebant, cùm aqua ex Recipiente
in ſubiectum vas æneum tum attraheretur,
rum etiam fortè dilaberetur: quis enim dicat
id, quod aſcendebat fuiſſe Vacuum, nimi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index