Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 355 > >|
1vectem gerit. huius enim extrema L M, à fune tanguntur, & ab eius medio
B
, onus pendet, & grauitat; & quia funis in M, ſurſum trahitur, ſecumque; ex
parte
illa ſurſum elenat diametrum L M, erit potentia mouens, & eleuans
in M. pondus verò intra vectem ad B, medium vectis; quare fulcimentum
erit in reliquo extremo L, vbi funis ſuſtinet loculamentum, & vbi diameter,
ſeu vectis innititur.
quare diameter hæc eſt vectis ſecundi generis expoſiti.
aduerte præterea vectem hunc eſſe mobilem, ſimul cum fulcimento, quia dum
ex parte M, ſurſum tollitur ſimul cum toto orbiculo, ac loculamento, ſub­
ſequitur etiam alterum extremum L, quod fune fulcitur, & in ipſo fune ſur­
ſum
verſus D, aſcendit; & hoc modo inferius tignum cum onere tandem ad
ſuperius tignum ſublatum erit.
hinc verum dixiſſe Ariſt. conſtat, trochleam
ſcilicet idem eſſe, ac vectem.
quod tamen de ſolo inferiori orbiculo intelli­
gi debet, ſuperior enim rotula quamuis vectis fiat, non tamen vires vllas
potentiæ tribuit, cum eius hypomoclion ſit in medio, quemadmodum ſupra
ad 8. quæſt.
expoſui. Inferior igitur ille eſt, qui mouenti maximo eſt adiu­
mento.
quod ſi ſcire aueas quantum iuuet, reſpondeo ipſum vires potentiæ
duplicare; adeo vt ſi quatuor.
v. g. homines erant neceſſarij ad pondus tol­
lendum, auxilio huius ſimplicis trochleæ duo tantum ſufficiant.
quod ſi ad­
dantur duo alij orbiculi, vnus ſuperior, alter inferior, rurſus vires duplica­
buntur, eritque; vnus tantum homo neceſſarius.
quod ſi plures aliæ rotulæ tam
ſupernè
, quàm infernè addantur, vt ſolet in maioribus trochleis, quas ve­
teres Polyſpaſtos, ideſt multum trahentes dixerunt, augebuntur vires in in­
finitum.
quod dixi de virium duplicatione conſtat ex 6. & 7. propoſitione
Archimedis de Aequip.
quia enim in vecte noſtro L M, dupla eſt proportio
inter L M, & L B, eadem etiam proportio erit inter pondus, & potentiam,
quare pondus C, duplum erit potentiæ in M, hoc eſt à minore potentia ſibi
ſubdupla ſuſtinebitur: & à quauis adhuc quantumcunque maiore eleuabitur.
QVÆSTIO XVIIII.
258

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index