Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 579 > >|
1
perforauimus fundum vaſis IH, vt nimirùm è partę
ſubiecta aer ſuccedere poſſet ad replendum vacuum,
& ſic leuitas poſitiua ligni G abſque vacui periculo
commodè ſursùm aſcendere poſſet; hac præparatione
facta, illa lignea pila fundum non dereliquit, nec ſur­
sùm aſcendit; nec paritèr aſcendit poſtquam foramen
H occluſum denuò fuit, & cauitas ſubiecta EIF, &
ſuprema AED repleta hydrargyro fuit.
Vnde dedu­
cere poſſumus pilam non à poſitiua leuitate eleuari,
ſed potiùs ab expreſſione ambientis fluidi quotieſ­
cumque excurrere poteſt abſque impedimento in­
fra ſuperficiem eiuſdem pilæ.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Perpendamus tandem poſtrema verba eiuſdem̨

Authoris, qui ait: Sed quid dicent aduerſarij, ſi in fundo
vaſis eſſet foramen amplum, anguſtius tamen cylindro, &
occluſum, quod eodem momento aperiretur quo manus eleuat
virgam?
certè enim aqua efflueret deorsùm, & tamen cy­
lindraceum lignum illud tenderet ſursùm.
Agnoſcant ergò
in ligno illo leuitatem aliquam, quæ impetum producendo
ſursùm versùs priùs natura mouet, ac pellit aquam, & cau­
ſaest vt aqua corpus fluidum it a illi cedat, vt ſubintret in
illius locum, ne detur vacuum, eamque non exercere gra­
uitatem actu, ſed ſuperiores quidem aquæ partes impelli à
cylindro ligneo, & cedere illi locum digrediendo ad latera,
vt locum illarum partium impleant, quæ infernè ſubintrant
in locum cylindri.
Et hic nil aliud reſpondere poſſum̨
niſi mirari confidentiam, ſecuritatemque qua aſſeri­
tur experientia non ſicuti reuera ſe habet, vtque à
quolibet comprobari poteſt, ſed veluti præiudica­
ta opinio eis perſuaſerat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index