Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 403 > >|
1ſit roboris, & fortitudinis. Dentes igitur
illos antè finxit, vſque eſſent robuſtiſſimi &
commodi, non iam mandibulæ inferiori,

imò nec ſuperiori, ſed temporibus inſeruit.
Nam mandibula inferior ſola edendo mo­
uetur, dentes ſuperiores nunquam: quam­
vis plurimi hoc nec in ſeipſis animaduer­
tant.
Si igitur dentes in inferiori mandibu­
la fuiſſent inſiti, robur ob illius paruitatem
habere non potuiſſent, & periculum luxa­
tionis in magno niſu attuliſſent, & come­
dendo mirum in modum fatigaſſent, &
tardaſſent elephantem.
At quia materia den­
tium opus erat ad tam prægrandes dentes
fingendos, ſuſtulit dentes omnes anterio­
res tam ſuperiores, quàm inferiores, vt ex
his illos conficeret.
At dentibus illis impe­
diebatur, ne os in terram exporrigere poſ­
ſet, ſimul ac breuitate colli: & quia denti­
bus anterioribus careret, ob id neque ci­
bum ex terra, neque potum è fontibus
haurire poterat: his omnibus longa ipſa
proboſcide, & inani, & admodum manus
comprehendente omnia, tum firmiſſimo
corio & neruis, tum vinculis & cartila­
ginibus ſucurrit, effecitque ob id vt con­
traheretur ad libitum, vel extenderetur, vel
circumuolueretur vndequaque: vnde illa &
cauda muſcas, & crabrones elidit.
Sed cùm
ibi maior copia ſit harum infelicitatum,
quam vt cauda, vel proboſcide poſſit omnes
excutere ſimul etiam propter loca quædam, quæ
neque cauda, neque proboſcis commodè po­
teſt attingere, his incommodis duobus mo­
dis natura ſecurrit: primùm cute, cancella­
ta, qua illa comprehenſas collideret: ſecun­
dum, vt cutis eſſet duriſſima, atque craſſiſ­
ma, quod etiam ad arcendas iniurias aëris,
& ad ſecuritatem tum leonum, tum aliarum
grandiorum ferarum fuit non ſolùm vtiliſ­
ſimum, ſed etiam neceſſarium.
Quo fa­
ctum eſt, vt tanta & tam dura cute non
fuerit commodum edere pilos: nam mate­
ria pilorum in cutem tranſlata duriorem
illam efficit, & minus etiam erant pili ob
id neceſſarij: qui tamen ſi adfuiſſent, ma­
gnum incommodum attuliſſent in aquis, &
paludibus verſanti.
Vnde ſic ſemel excuſſo
tergore, totus nitet, & celerrimè ſicceſcit.
At cùm lingua ſit ob dentes, elephas autem
dentibus anterioribus careat, lingua parua
& intus recondita opus fuit, quoniam den­
tibus molaribus inſeruire debuit.
Simul ſi
magna fuſſet impedimentum afferret ne
proboſcis cibum, vſque ad dentes molares
porrigeret.
Sed quia opus erat ad vitæ lon­
gitudinem, vt optimè cibos manderet, qui
cùm ab anterioribus dentibus, quibus caret
diſſecari non poſſent, molares adeò robu­
ſtos, & tam commodè fabricauit, vt que­
madmodum teſtatur Ariſtoteles, cibum om­
nem confeſtim redigat in farinam.
Simul
etiam conſuluit, vt diu geſtaretur catulus
in vtero, tum propter vitæ longitudinem,
tum etiam ipſius vitæ longitudo cauſa fuit,
vt quamvis biennio fœmina in vtero ferat,
multos tamen poſſit generare.
Neque enim
vllum animal quod parum in ventre ma­
tris geſtetur, longæ vitæ eſſe poteſt.
Ocu­
lorum paruitas fuit, vt cum non recondi
poſſent, tutioies forent ab ictibus.
Recondi
non poterant, quia à lateribus poſiti non
vidiſſent ea, quæ antè occurrerent: neceſſa­
rium fuit autem eſſe à lateribus, ne ob ni­
xum dentium & proboſcidis propinquita­
tem læderentur, atque ita animal ante ſe­
nium cæcum efficeretur, tum maximè quia
longiſſimæ vitæ futurum erat.
Cumque ob
robur, ac dentes caput magnum efficere
cogeretur, informe, vt ita dicam, & ſine ro­
tunditate efficit: qualiſcunque enim additio
ad ornamentum facta capiti, ipſum in im­
menſum auxiſſet: ob id valde deforme ca­
put habent elephantes.
Diximus de illius vi­
tæ longitudine ac ſecuritate, quæ etiam
cum ſummo robore coniuncta ſunt.
Sapien­
tia verò ex temperamento procedit, vitæ
diuturnitate augetur & confirmatur.
Vnde
ſenes ſapientiores, & qui ex eis naſcuntur.
Et nullum animal breuis vitæ valde ſapiens
eſſe poteſt.
Vnde ſapientiſſima animalia
ſunt, camelus elephas & homo.
Sed & ea­
dem omnibus aliis longitudine præſtant.
De
ſapientia loquor, quæ ex habitu acquiritur,
non quæ ingenita eſt, qua etiam inſecta
prædita ſunt.
Ex ſapientia verò probitas
procedit: hoc enim demonſtratum eſt à no­
bis in libris de Sapientia.
Sed & ab eiſdem
cauſis, vt dixi, ex quibus vitæ longitudo &
ſapientia ipſa.
Vt verò felix eſſet probi­
tate ac ſapientia conſultum eſt: ſimul etiam
vt eſſet gregale, quod etiam ad ſecuritatem
multum conducit.
Soliuaga enim animalia
omnia ſunt infeliciſſima: omnis enim feli­
citas, quæ eſt præter contemplationem,
conſuetudine habetur, qua charos noſtros
tuemur & fouemus, & ab illis mutuò coli­
mur.
Itaque iam manifeſtum eſt, cur ele­
phantem ſimul maximum, robuſtiſſimum,
longæuiſſimum, ſapientiſſimum, manſuetiſ­
ſimum, ſecuriſſimum, & feliciſſimum om­
nium belluarum natura crearit, quoniam
ſcilicet quinque ex his partes erant ſummæ
perfectionis ad imitationem illius ſummæ,
quæ in Deo eſt: reliqua duo ad illa quinque
neceſſaria erant.
Ex quo patet, hominem
ipſum eſſe alterius generis ab omni bellua­
rum natura diſiunctum, immortaleque quip­
piam: nam vltimam perfectionem, quæ ex
mortali materia confici poterat, natura ele­
phanto largita eſt.
Videtur autem hoc ani­
mal cum ſue aliquid habere ſimilitudinis,
cauda, proboſcide, cute, temperamento &
moribus: irritatum enim efferum eſt, aliàs
mite: & ſues ipſi gregatim incedunt, & loca
paluſtria diligunt, & oculos habent paruos.
Cæterùm ſues biſidam habent vngulam, ele­
phantes quinque digitos haud diuiſos, ſed ſo­
lùm leuiter diſcretos.
Carent & dentibus an­
terioribus elephantes, ſues habent & fulmina
etiam in inferiore maxilla, non in ſuperio­
re, neque in temporibus.
Gerit hoc animal

inimicitias maximas cum Rhinocerote:
hic eſt Indicus taurus.
Corpus habet ele­
phanti fermè magnitudine, cruribus bre­
uioribus, colore buxeo.
totus teſtis qui­
buſdam in modum clypei armatus eſt à
natura.
In maris extremo iuxta nominis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index