Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 303 > >|
1que ſcilicet vices gerendo atque exercendo: idemque cor­
pus ſimul poſſit eſſe fulcimentum, & onus quod mouetur
per vectem reſpectu diuerſorum, vt in ſimili ſupra explicui­
mus quæſt.
3. Optime igitur ſecundum vtranque vectis ra­
tionem dicere poſſumus, cuneum virtutis incrementum ſu­
mere à duplici vecte, quam continet, & ab ictu percuſſionis,
qua validius omni alio impulſu ipſe adhibetur.
Quæſtio Decimaoctaua.
Cvr ſi quiſpiam trochleas componens duas in
ſignis duobus ad ſe inuicem iunctis contrario
ad trochleas moto circulo funem circumdu­
xerit, cuius alterum quidem caput ſignorum
appendatur alteri, alterum verò trochleis ſit
innixum, & à funis initio trahere cœperit,
magna trahit pondera, licet imbecillium fuerit virium?
An
quia idem pondus à minori potentia ſi mouetur, vecte medio
transfertur magis, quàm à manu?
Trochlea autem idem ve­
cti facit.
Quamobrem ſi vna facilius trahet, & ab vnico
tractu multò grauius trahet, quàm facere poſsit manus, idip­
sum duæ trochleæ plus quàm in dupla velocitate leuabunt.
Minus enim altera trahit, quàm ſi ipſa per ſe ipſam trahe­
ret, quando circa alteram iniectus fuerit funis, illa namque
minus etiam pondus effecit.
Parique modo ſi ad plures iniectus
fuerit funis in paucis trochleis, multa fit differentia, quamob­
rem à prima pondere quatuor minas trahente, ab vltima trahi
multò minus.
Et in re ędificatoria faciliter magna mouent
pondera, traducunt enim ab una trochlea ad aliam, & rurſus
ab illa ad ſuculas, & vectes.
Hoc autem idem est, ac ſi mul­
tas facerent trochleas.
COMMENTARIVS.
Svppoſita deſcriptione trochleæ, eiusque multiplici di­
ſtinctione quam ſupra prima parte tex. 8. Additione
prima tradidimus, illud in præſenti primò notandum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index