Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20 2
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
< >
page |< < of 430 > >|
18 intelligit, cui vtriuſ vocabuli originis venit in mentem,
alterum enim a lucro, ideſt {ᾀτ\‘ρ} {το}ῦ Κὲρ {δο}{ι***}, a pelli-
bus alterum ductum est.
Et ſi idem ſit, quid Archite-
cto cum pellibus?
Cerdo enim in illa inſcriptione, homi-
nis non studii est index.
Vt ſi idem credi par fuit, fue-
rit tamen Cerdonis non Pellionis appellatio restituenda.
Quin & quod Vitruuius noſter reprehendit, Archite-
ctus ille ſub mutilis denticulos collocauit.
Ita vulgatam
codicum ſcriptionem retinentes, diuerſos eſſe arbitramur.

Et nostrum quidem apparet parentum cura liber alibus di-
ſciplinis ab ineunte ætate fuiſſe institutum, encyclopæ-
diam abſoluiſſe, quod ipſe fatetur in libri ſexti proœmio.

Statur a vero ſe fuiſſe humili, indicat in præfatione lib.
2.
Iulio Cæſari fuit non ignotus, poſt cuius obitum, ingraue-
ſcente iam ætate, aut affecta potius, vt ex memorato li-
bri ſecundi loco coniicimus, ab Octauia fratri Augusto
commendatus, apparationi baliſtarum, ſcorpionum, cæ-
terorum tormentorum, cum M.
Aurelio, P. Minidio,
quem alii Numidicum vocant, &
Cn. Cornelio præfe-
ctus est, annuo ei reditu quoad viueret conſtituto.
Qua
munificentia excitatus, vt indicat in præfatione operis,
omnem ædificandi rationem Augucto ſcripſit, quam de-
cem libris cóplexum ſe eſſe, ſub finem operis testatur, ne
quis figur as quas in ſuis ſingulis libris extremi voluminis
nomine deformabat, in priuatum librum, hoc est vndeci-
mum aliquem reiectas falſo exiſtimet.
Ingenui fœlicis
fuiſſe ingenii, libri ſeptimus, nonus, &
decimus argu-
mento eſſe queant.
Hactenus quod aſtruere poſſumus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index