Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (4) of 795 > >|
184PRÆFATIO. ximas diffunditur diſtantias, qua Ferrum aliusve Magnes attrahitur
ab alio, viſa mihi fuit omnino diſtinguenda a priori Attractione, hæc
enim mutabilis eſt, &
fere penitus ex Magnete profligari poteſt, aut
ad ſilentium deduci;
uti ex Experimentis inferius commemorandis
conſtabit:
nemo autem facile dixerit Legem Naturæ mutabilem eſſe
in corporibus.
Quamobrem duplicis generis obtinebit in Magneti-
bus Attractio, quarum una a Lege Naturæ pendebit univerſali, unde
autem altera pendeat, ignoro huc usque:
Natura in hoc corpore in-
numera videtur abſcondidiſſe Myſteria, quorum quo plura revela-
mus, eo magis a divinanda cauſa removemur, &
in majorem illapſi
hæſitationem quam ante, eo plura ignorari, quo plura ſcimus,
quo ea attentiori animo revolvimus, fateri continuo cogimur:
Ali-
quando diu meditatus de nonnullis Experimentis, a pororum tum
Magnetis, tum Ferri figura, vim pendere doceri videbar, ſed illico
alia prodibant phænomena, quæ hujus opinionis imbecillitatem de-
monſtrabant:
modo a parva quantitate corporea, quæ in ferro & in
Magnete hæret, vim deducendam credidiſſem, hoc quaſi probante
Analyſi Chemica utriusque corporis;
ſed mox plurima ſurgebant ad-
verſus hanc ſententiam argumenta, cum ſimplex mallei percuſſio vim
ex ferro magneticam profligabat, non amiſſa ulla ſubſtantia.
Similes
ſuſpiciones diverſiſſimæ ex inter ſe comparatis oboriebantur Experi-
mentis, ſed quarum infirmitas ex collatis aliis cum his iterum elu-
ceſcebat:
unde ſemper, quo plura mecum verſabam, & inter ſe com-
parabam, eo incertior evaſi:
Forſitan illa ſecundi generis Attractio,
qua Magnes ad longam operatur diſtantiam, non videbitur multis eſ-
ſe tam abſtruſa, ſed eam conſiſtere in Fluido aliquo, extrinſecus ambien-
te Magnetem, eumque premente verſus alium, aut verſus Ferrum;
pace autem horum Doctiſſimorum Virorum dixerim, me nullam ob-
ſervaſſe Hypotheſin magis oppoſitam Experimentis &
veritati, quam
hanc;
argumenta, quæ eum in finem infra attuli, examinanda ſunt,
ex quibus liquebit, an feſtinanti conſilio hanc concluſionem forma-
verim:
præterea obteſtor Philoſophorum, qui cuncta phænomena
Magnetica norunt, conſcientiam, an præjudicio omni exuto, convicti
penitus ſint ex obſervationibus aut Experimentis, Fluidum aliquod Ma-
gneticum, vel Effluvia quædam, (quocunque nomine vocentur perin-
de mihi erit) dari, atque ex iis poſſe omnia Mechanice

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index