Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1tant: & quæcunque; corpora minorem habent impul­
ſum, quam ut loco moueantur: ut cùm tellus, aut ſa­
xum malleo percuſſum tremit quidem ex illo impulſu,
ſecundùm nullam verò partem ſenſibilem loco moue­
tur.
Quód ſi neque; ſonum edant corpora, neque; tremu­
lâ vibratione motum teſtentur, non videntur recipere
impulſum: ut ſi granum milij terræ incidat: minorem
enim habet proportionem hic impulſus, quam ut ali­
quam partem loco moueat, aut ab alijs auellat.
Tre­
mor autem a percuſsione videtur non abſque; diſtractio­
ne fieri atomorum: dum minor eſt impulſus, quam ut to­
tum moueat: major verò quam ilia vis partium unit­
iua, quà inter ſe continuantur.
Illa ergo corpora, quæ
uniones habent ſolubiles abſque; reunione, fragilia ſunt:
cujuſmodi vitrum, lapides, gemmæ; quæ iteratis per­
cuſsionibus, ob plures uniones ſolutas, demum fran­
guntur, & diſsiliunt: metalla verò tametſi tremunt ſo­
nantque
; à percuſsione, ob atomos tamen reunibiles non
niſi cùm impetus longiùs abduxit, franguntur.
Sic a­
qua in calice vitreo ſubſultat, & veluti æſtu agitur ad
motum digiti per margines circumacti: motu verò ac
celerato extra calicem ſalit, ſuáque aſpergine etiam lon­
giùs adſtantes attingit.
Itaque; hic impulſus â principio
quidem non niſi ſecundùm quid, & inchoatiuè, ſolum
tremorem inducendo: inde commutatione partium,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index