Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15 (III)
16
16 (IV)
17
17 (V)
18
18 (VI)
19
19 (VII)
20
20 (VIII)
< >
page |< < (VI) of 389 > >|
18VI ante aliquot annos in Pariſienſi Academia controver-
ſiæ occaſionem exhibuit in Encyclopedico etiam dictio-
nario attactum, in qua diſſertatiuncula demonſtrat Au-
ctor non eſſe, cur ad vim exprimendam potentia quæ-
piam diſtantiæ adhibeatur potius, quam functio.
Acceſſerunt per totum Opus notulæ marginales, in
quibus eorum, quæ pertractantur argumenta exponun-
tur breviſſima, quorum ope unico obtutu videri poſ-
ſint omnia, &
in memoriam facile revocari.
Poſtremo loco ad calcem Operis additus eſt fu-
ſior catalogus eorum omnium, quæ huc uſque ab ipſo
Auctore ſunt edita, quorum collectionem omnem ex-
politam, &
correctam, ac eorum, quæ nondum abſoluta
ſunt, continuationem meditatur, aggreſſurus illico poſt
ſuum regreſſum in Urbem Romam, quo properat.
Hic
catalogus impreſſus fuit Venetiis ante hoſce duos annos in
reimpreſſione ejus poematis de Solis ac Lunæ defectibus.
Porro eam omnium ſuorum Operum Collectionem,
ubi ipſe adornaverit, typis ego meis excudendam ſuſci-
piam, quam magnificentiſſime potero.
Hæc erant, quæ te monendum cenſui: tu laboribus
noſtris fruere, &
vive felix.
3[Figure 3]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index