Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1
Quomodo
pondera fa­
cile mouean­
tur.
15[Figure 15]
Adiecimus hoc, quia pleraque inſtrumen­

ta hauriendis aquis idonea, hominum aut
iumentorum viribus aguntur.
Sed etſi ipſa­
rum aquarum rapido impetu agitentur ma­
chinæ, rurſus addita manubriis pondera fa­
ciliorum efficiunt motum.
Licet itaque ſolo
impetu aquarum defluentium, aquas ipſas in
ſuprema loca impellere, atque ægros humi­
lioribus aquis irrigare.
Sed hoc tantùm in
his quæ decurrunt, & impetum labendo ha­
bent.
Aptetur enim à latere vno Cteſibica,
aut Brambilica, aut alterius generis machi­
na: nam ( vt dixi ) innumeri poſſunt eſſe
modi earum, quanquam hæ omnibus aliis,
coclea excepta, ſint elegantiores: & ( vtiam
docuimus ) alternus manubrij motus rota
cum pinnis agitata perficiatur, ſic fiet vt
ſpontè aqua ſeipſam ſurſum impellat: nam­
que ars contra ſua inſtituta eam facere co­
git.
Quod exemplum nonnullæ ciuitates quæ
editioribus à flumine locis poſitæ ſunt, ſe­
quuntur.
Quomodo
aqua ſeipsam
impellat ſur­
ſum.
De libra &
illius ratio­
ne.
Poſt hæc videndum eſt de ponderibus
quæ in libra conſtituuntur.
Sit igitur libra,
cuius trutina ſit appenſa in A, & finis vbi
iunguntur latera lancis B, & lanx CD, &
manifeſtum eſt quòd CD mouetur circa B,
velut centrum quoddam, quia CD non po­
teſt ſeparari ab ipſo B: & ſit angulus ABC,
& ABD rectus.
Dico quòd pondus in C
conſtitutum erit grauius, quàm ſi lanx collo­
cetur in quocunque alio loco, vt puto quòd
16[Figure 16]
conſtitueretur lanx in F.
Vt autem cognoſ­
camus quòd C ſit grauius in eo ſitu, quam
in F, neceſſarium eſt vt in æquali tempore
moueatur per maius ſpatium verſus cen­
trum.
Videmus enim grauiora pari ratione
in reliquis, velociùs ad centrum ferri.
Quòd
autem hoc contingat magis pondere & li­
bra in C collocata quàm in F, oſtendo dua­
bus rationibus.
Prima, quòd ſi in aliquo
tempore moueatur ex C in E, & ſit arcus
CE æqualis FG, quod tardius deſcendet ex
F in G, quàm ex C in E, & ita erit leuiùs
in F, quàm in C. Secundò, quòd poſito
quòd in æquali ſpatio temporis moueretur
ex C in E, ex & F in G, adhuc per arcum
CE æqualem FG, magis appropinquaret
centro quàm per motum factum in arcu
FG.
Ideò ergo duplici ratione magis gra­
uabit pondus lance poſita ad perpendicu­
lum cum trutina, quàm in quoque alio
loco.
Primùm igitur ſic declaratur. Manife­
ſtum eſt in ſtateris, & in his, qui pondera
eleuant, quòd quantò magis pondus à tru­
tina, eò magis graue videtur: ſed pondus
in G diſtat à trutina quantitate BC lineæ,
& in F quantitate FP, ſed CB eſt maior FP,
ex decimaquinta, tertij elementorum Eu­
clidis: igitur lance poſita in C, grauius pon­
dus videbitur quàm in F, quod erat primum.
Ex hac etiam demonſtratione manifeſtum
eſt, libram quantò magis diſcendit verſus
C ex A, tantò grauiùs pondus reddere, & eò
velociùs moueri: at ex C verſus Q, contra­
ria ratione pondus reddi leuius, & motum
ſegniorem, quod & experimentum docet.
Secundum verò ſic demonſtratur. Quia enim
CE eſt æqualis FG, ſumatur CH æqualis
CE, eritque æqualis CH ipſi FG, quare re­
cta ſubtenſa CH, æqualis rectæ ſubtenſæ
FG.
Igitur ex octaua primi elementorum
angulus BFG, æqualis erit angulo BCH.
Igi­
tur ductis ad perpendiculum rectis FL &
HK, minor eſt angulus FGL. qui & ipſe
eſſet pars coæqualis BFG, ex quinta primi
elementorum, angulo KCH.
Igitur latus
HK, maius latere FL: nam rectæ FG & HC
æquales fuerunt, & trigoni orthogonij ſeu
rectanguli: igitur BN maior OF, & ideo
BM maior OP.
Dum igitur libra mouetur ex
C in E pondus deſcendit per BM lineam, ſeu
propinquius centro redditur quàm eſſet in
C, & dum mouetur per ſpatium arcus FG,
deſcenditque per OP, & BM, maior eſt OP.
Igitur ſuppoſito etiam quod in æquali tem­
pore tranſiret ex C in K, & ex F in G, adhuc
velociùs deſcendit ex C, quam ex F.
Igitur
grauius eſt in C, quàm in F.
Ex hoc autem
demonſtratur quod dicit Philoſophus, quòd
ſi æqualia ſint pondera in F & R, libra ta­
men ſpontè redit ad ſitum CD, vbi trutina
ſit AB.
Nec hoc demonſtrat Iordanus, nec
intellexit.
Similiter cur trutina QB poſita,
atque infrà libram ipſam, velut accidit con­
uerſa libra, vt manu trutinam teneas ſuper­
incumbente libra pondus quod iam deſcen­
derat tractum ad R, vbi æquale aliud ad
conſtitutum in F, vel lances omninò vacuæ
ſint, non ſolùm non reuertuntur ad ſitum
CD, ſeu perpendiculi, imò magis R deſcen­
dit verſus Q & F aſcendit verſus A. vt expe­
rimento patet.
Hoc etiam Iordanus non de­
monſtrauit.
Ariſtoteles dicit hoc contingere,
quum trutina eſt ſupra libram, quia angu­
lus QBF metæ, maior eſt angulo QBR, Et ſi­
militer quum trutina fuerit QB, erit meta
AB, & tunc angulus RBA, maior erit angu­
lo FBA, ſed maior angulus reddit grauius
pondus: igitur dum trutina ſuperius eſt F,
erit grauius R, ideo F trahet libram verſus
C, & dum fuerit inferius R, erit grauius
quàm F, ideo trahet libram verſus que Quòd ſi
quis obiiciat, igitur pondus in F, erit gra­
uius quàm in C, trutina in A appenſa cuius
tamen oppoſitum iam eſt demonſtratum.
Reſpondemus, quòd latior angulus à meta,
facit pondus grauius, quum rectæ fuerint

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index