Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
< >
page |< < of 241 > >|
1
multorum artificum imperitiam, qui ex ma­
chinarum tantùm augmento vires ad mo­
uenda pondera augeri autumantes, multo la­
bore, nec modicâ argenti iacturâ immanes
aliquando machinas conſtruunt, quæ vel mo­
le ſuâ prægrauatæ fatiſcunt, vel motam mo­
tui inferunt non mediocrem, adeò vt ſolius
machinæ motio, etiam ſecluſo pondere, cui
mouendo deſtinatur machina, validioris po­
tentiæ vires abſumat: cum tamen rem to­
tam minore negotio, nec ſpernendo pecu­
niæ atquè laboris compendio, perficere poſ­
ſent, ſi rectè intelligerent, quantum machi­
narum compoſitio præſtet earum augmento.

Id quod ex quinque his axibus in Peritrochio
inter ſe compoſitis luculentiſſimè demon­
ſtratur; ſi enim axi, cuius diameter palma­
ris, rotam velis infigere, qua poſſis idem̨
mouere pondus, quod tribus tantùm ex pro­
poſitis rotis A, B, C, mouetur, quàm imma­
nis illa erit?
Quippe quæ 125 palmos ſe­
cundùm diametrum obtineat: quàm diffi­
cilis ad conuerſionem?
ob ingentem grauita­
tis cardines prementis reſiſtentiam: quàm
multo argento parabilis?
cum ea ſola ad tres
A, B, C, ſimul ſumptas eſſet vt minimùm in
Ratione Quadrati ſuæ diametri 125 ad tri­
plum Quadratum diametri rotæ A, hoc eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index