Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 101 > >|
1teſt in portione, quæ recta linea & obtuſianguli coni ſe­
ctione, ſeu hyperbola continetur.
THEOREMA IIII. PROPOSITIO IIII.
IN circulo & ellipſi idem eſt figuræ & graui­
tatis centrum.
SIT circulus, uel ellipſis, cuius centrum a. Dico a gra­
uitatis quoque centrum eſſe.
Si enim fieri poteſt, ſit b cen­
trum grauitatis: & iuncta ab extra figuram in c produca
tur: quam uero proportionem habet linea ca ad ab, ha­
beat circulus a ad alium circulum, in quo d; uel ellipſis ad
aliam ellipſim: & in circulo, uel ellipſi figura rectilinea pla­
ne deſcribatur adco, ut tandem relinquantur portiones
quædam minores circulo, uel ellipſi d; quæ figura ſit abcefg
hklmn.
Illud uero in circulo fieri poſſe ex duodecimo
elementorum libro, propoſitione ſecunda manifeſte con­
10[Figure 10]
ſtat; at in ellipſi nos demonſtra­
uimus in commentariis in quin­
tam propoſitionem Archimedis
de conoidibus, & ſphæroidibus.

erit igitur a centrum grauitatis
ipſius figuræ, quod proxime oſten
dimus.
Itaque quoniam circulus
a ad circulum d, uel ellipſis a ad
ellipſim d eandem proportionem
habet, quam linea ca ad ab:
portiones uero ſunt minores cir

culo uel ellipſi d: habebit circu­
lus, uel ellipſis ad portiones ma­
iorem proportionem, quàm ca

ad ab: & diuidendo figura recti­
linea abcefghklmn ad portiones

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index