Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 248 > >|
1cris diſtantia, ſuppoſito tali velocitatis gradu acquiſito, ſive à Motore
extrinſeco, ſive per motum acceleratum prævium.
Auguſtin. Hæc ſanè in rem iſtam optimè quadrarent, ſi Mars Perigæus
ſemper eſſet oppoſitus, & Apogæus ſemper coniunctus, quod tamen cum
veritate non conſentit; Nam ſæpè extra oppoſitionem eſt Perigæus & Apo­
gæus extra coniunctionem; quod certè in hac tua hypotheſi abſurdiſſimum
eſſet; ſupponamus enim Martis Apogæum in O, Perigæum in E, & con­
iunctionem citiùs fieri, quàm Mars perveniat ad Apogæum ; haud dubiè
coniunctio non fiet in O, ſed versùs ortum, id eſt, versùs R.
Igitur poſt
alteram revolutionem punctum coniunctionis promovebitur vltra, versùs
ortum, atque ita deinceps; igitur poſt multas revolutiones, eveniet tan­
dem, vt coniunctio fiat in Perigæo, & Mars in Solem fortè impingat.
Antim. Nodus iſte nullo negotio ſolvitur; ſi enim Sol ſemper eſſet in
mediocri diſtantia, haud dubiè coniunctio ſemper fieret in Apogæo, &
oppoſitio in Perigæo ; ſi autem Sol ſemper eſſet in Perigæo, oppoſitio fie­
ret vltra Perigæum, citrà verò ſi Sol ſemper eſſet in Apogæo ; nempe Sol
circa ſuum Apogæum verſans, maiores orbes decurrit, igitur tardiùs
abſolvit; Quid mirum igitur, ſi Mars citiùs illum aſſequatur?
cùm ta­
men Sol Perigæus paulò minores circulos deſcribat, citiùs igitur illos ab­
ſoluit, Mais igitur tardiùs illum aſſequitur: At cùm Sol ſemper recurrat
ab Apogæo ad Perigæum per mediocrem diſtantiam, & viciſſim, iuſta fit
compenſatio breviorum & maiorum orbium, & pro diverſa coniuga­
tione vtriuſque Apogæi & Perigæi, eſt enim diverſa vtrinque revolutio­
num periodus modò præit Coniunctio Apogæum, modò ſubſequitur,
v. g. ſi Sol circa Apogæum verſetur cum tardiùs orbes ſuos, vtpote ma­
iores decurrat, citiùs illum Mars aſſequitur; ac proinde coniunctio præit
Apogæum ; ſi verò circa Perigæum, citiùs ſuos orbes conficit, ac pro­
inde tardiùs illum Mars aſſequitur, ac proinde ſequitur poſt Apogæum
coniunctio.
Hæc niſi facilia ſint & ex ſimpliciſſimis principiis deducta,
quid ſimplex ſit & facile, nequit intelligi.
Suppono hoc loco Solem in
Apogæo poſitum, maiorem orbem deſcribere, ſcilicet diurnum, mi­
nimum verò in Perigæo, licèt ſecus aliquando accidat, de quo infra;
Sed ad rem hanc ſufficit, Solem aliquando maiores, aliquando mino­
res, aliàs mediocres orbes per annum decurrere; exempli autem gra­
tia, ſuppono, maiores eſſe in Apogæo, minores in Perigæo, medio­
cres in mediocri diſtantia.
Auguſtin. Negari non poteſt, quin hæc ſint facillima; at vnum ſcire
averem, cur Mars aliquando matutinus bis emergat, & ſemel occul­
tetur.
Antim. Vnus Keplerus, ſaltem quod ſciam, hoc aſſerit, cui tamen
parum fidei habendum eſſe puto; Vt vt ſit, hoc etiam facilè explicari
poteſt; nam ſi Coniunctio præcedat Apogæum, cùm Mars ſuos orbes
citiùs abſoluat, quàm Sol ſuos, Solem poſt ſerelinquit versùs ortum, at­
que adeò emergit; quia verò paulò poſt proximè accedit ad Apogæum, &
Sol ad Perigæum, Mars tardiùs, Sol citiùs ſuum orbem decurrit, hinc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index