Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (180) of 197 > >|
180180A*DDIT.* S*TAT. PARS TERTIA DE* F*LUIT.* A*CROB.* per 1 propoſ. hydroſtat. aqua quemlibet ſibi datum in aqua locum ſervat, vas
iſtud ſuperficiarium in iſto ſitu permanebit;
atqueadeò, ſiveaqua, ſeu corpore
ABCD oppletum ſit, retinebit ſitum.
ſed infuſæ aquæ centrum, itemq́ue va-
ſis ſuperficiarii unum idemq́ue eſt, utpote L;
quare corporis ABCD gravita-
tis centrum, erit neceſſariò in vaſis ſuperficiarli pendula diametro M N.
Enim-
verò ſi fieri poſſit ſumatur extra, utin P;
id fieri plané nequit abſque mutatione
figuræ cavitatis aqueæ ICK, cum enim hunc habeat ſitum totius corporis cen-
tro conſtituto in O ex hypotheſi, tranſpoſita corporis materia, ut gravitatis cen-
trum deveniret ad P neceſſum eſſet B deſcendere, D autem adſcendere, &
C
converti verſus K, quod omnino theſi repugnat, atque alia eſſet aquæ cavitas,
quàm ea de qua quæſtio inſtituitur.
Quare corporis gravitatis centrum erit in
MN, videlicet infra cavitatis aqueæ gravitatis centrum L, vel ſupra, vel in ipſo.
C*ONCLUSIO. * Itaque corpus fluitans iſtum ſibi vendicabit ſitum ut gra-
vitatis ſuæ centrum ſit in ſegmenti ſui in aquâ demerſi pendula gravitatis dia-
metro.
1 C*ONSECTARIUM.*
Cum corporis gravitatis centrum ſupra aqueæ cavitatis gravitatis centrum
cõſiſtet, palam eſt ita ſumma prægravari ut omnia invertantur (ni ſuſtineantur)
donec corporis gravitatis diameter ſubeat cavitatis aqueæ gravitatis centrum
in pendula ejuſdem diametro.
Nam, verbi gratiâ, baculum incurvum aquæ in-
natans certum ſervabit ſitum, ut quamvis partem inferiorem vertas ſurſum, non
tamen ita permanebit, ſed ad priorem, quem ab initio obtinebat, ſitum redibit,
quia baculi gravitatis centrum tum non conſiſtit in aqueæ cavitatis gravitatis
diametro infra ejuſdem gravitatis centrum.
2 C*ONSECTARIUM.*
Et pondere in navi aliove vaſe tranſpoſito ut aqueæ cavitatis figura mutetur,
aqueæ cavitatis centrilocum quoque mutari manifeſtum eſt.
3 C*ONSECTARIUM.*
Liquetitem omne pondus, quod infra aqueæ cavitatis planum diametrale
horizonti parallelum collocatur, navem ſtabiliorem, quoque minus in ſummo
gravis, ſit efficere.
Contra autem, quod ſupra collocabitur ſummitatem aggra-
vat, ut facilius ſubvertatur.
NOTATO.
Siduo gravitatis centra, videlicet altera aqueæ cavitatis, altera navis cætera-
rumq́ue rerum quas fert, ſint cognita, inveniri poſſe factione Staticâ nulla ad-
hibitâ experientiâ, quis oneratæ navis ſitus, quævé obliquitas futura ſit;
atque
utrum margines ejus infra aquam abdentur, nec ne, cui fini theorema iftud à
nobis inſtitutum fuit.
Sed quia inveſtigatio centrorum gravitatis adeò diverſa-
rum rerum, quibus navis ut plerumque oneratur, moleſta tædiiq́ue maximi
plena eſt, iſti negotio fuerit inutile Attamen quia Acrobaricorum in aqua flui-
tantium corporum cognitio alterubi forté uſui eſſe poſſit, autſi cui in inveſti-
gando ſubſidio eſſe poſſit, hoc pacto commentationem noſtram deſcribere
placuit.
F*LVITANTIVM* A*CROBARICORVM*
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index