Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1etiam ſui ſignificatum cornu gerit palmi
longitudine paulò maius, duriſſimum, fir­
miſſimum rectum atque præacutum, ſed
quod verſus frontem torqueatur, quodque
pugnaturus exacuit.
Sunt & quidam ex his,
qui aliud exiguum etiam cornu habeant
in tergore.
Referunt anno ſalutis milleſi­
mo, quingenteſimodecimotertio, delatum
vnum ad Luſitaniæ Regem calendis Maij,
quem Rex biennio pòſt ſpectaculi cauſa
Vlyſiponæ cùm elephanto commiſit, vicit­
que Rhinoceros.
Adeò nihil natura voluit
omninò ab incommodis eſſe tutum: nam
elephantem hic ſolus exagitat, dicunt qui­
dam & ſerpentem: ſed ſocietas elephantem
tutum ab vtroque reddit, nec periculo ſub­
iacet, niſi cum cauſa aliqua à grege ſuo
diſiungitur.
Rhinocerotem Pauſanias vidit,
agnouit & Plinius, non tamen Ariſtote­

les.
Conſtat hunc longè alium eſſe à Mo­
nocerote, cum quo ſolùm nominis ſimi­
litudine colludit.
Eſt autem Monoceros
animal rarum, equi magnitudine, pilo
muſtelæ ſimillimo, capite ceruino, in quo
cornu creſcit vnicum, cubitorum trium lon­
gitudine, media in fronte atque rectum, in
imo autem amplum, tendens in aciem.
Col­
lum breue, iuba rariſſima, & in alteram
tantùm partem tendente, crura velut ca­
preolo tenuia poſteriorum exterior pars
multo pilo villoſa, vngulæ bifidæ: in vni­
uerſum ſi quis aduertat cerui naturæ non
eſt abſimilis præter cornu illud: ferum eſt
valdè.
Naſcitur in Æthiopia inter ſolitudi­
nes, ſqualentemque terram, atque inter ſer­
pentes, mirumque in modum venenis cornu
eius aduerſari creditur.
Exiſtimo hoc eſſe
animal, quod ab Ariſtotele oryx appel­
latur.
Mandibula
inferior eden­
do
ſolum
mouetur ſu­
perior ſemper
quieſcit.
Rhincceres.
Monoceros.
Magnim
animal.At contraria aëris qualitate penitus ſub
Boreali polo animal naſcitur, ceruo ſimile,
cruribus anterioribus longioribus, carneam
habens appendicem, breuem tamen, cuius
vngula ſi collo appendatur comitiales ſanare
ſi quid aliud poſſe creditur.
Quoniam dum hoc
morbo laborat animal ipſum ( nam comi­
tiali morbo laborat ) non priùs excitatur,
quam vngulam poſterioris pedis auri intu­
lerit: tunc enim protinus excitatur à mor­
bo.
Timidum eſt & imbecille ſupra quàm
credi poſſit, & ex quocunque minimo vul­
nere moritur.
Eſt enim cordis frigidiſſimi,
ac cerebri non ſolùm frigidi, ſed pituita re­
dundantis.
Habet autem cornua peculiari
quadam forma prædita, & nulli fermè ani­
mali ſimilia: nam craſſa ab imo, vbi aſcen­
dunt latiora palmo ſunt.
Onagrum quidem
vocant, quòd longas habeat aures, vngu­
lam etiam nonnunquam ſolidam, tametſi ra­
rò, velociſſimum ſanè eſt, vt quod ducenta
millia paſſuum vigintiquatuor horarum
ſpatio ſuperet.
Hoc autem toto ſpatio ſine
cibo, & potu viuit, zethicum manſueſcit
auidum.
Abundat apud Dacos, finitimaſque
regiones, vulgarique nomine Magnum vo­
cant animal. Cæterùm ab alce plurimùm
differt.
Alces enim, vt Cæſar eum deſcrip­
ſit, capro ſimilis eſt, & maculoſa pelle, &
crura ſine iunctura habet.
Huius verò iun­
cturas videmus, & pellem ceruo ſimi­
lem.
Sed de alce inferiùs dicemus.
Animal aliud mittit Æthiopia, parte an­
teriore vulpi perſimile, cauda & poſteriore
cercopitheco, pedibus anterioribus huma­
nis, auribus veſpertilionis, quod crumenam
habet ſub ventre, qua catulos vndequaque
gerit, nec dimittit, niſi dum lactare vult.

Mittit & India occidentalis Chiurcam è mu­
ſtelino genere, quæ eodem modo filios ſe­
cum fert.
Animal mon­
ſtroſum.
Chiura.
In eadem Æthiopia aliud eſt genus bouis

pilo ſubnigro, ſed cornibus ceruinis.
Sed ſi
velim omnium boum genera referre, opus
erit prolixiore oratione, quàm huic libro
conueniat.
Nam Hiſpanos duos nuper Bo­
hemiæ regina ſecum duxit, quorum alteri
cornua binorum cubitorum erant.
Sunt bo­
maſi ex eodem, quorum ( vt dixi ) hiſtoria
ab Ariſtotele recitatur.
Sunt boues in Ita­

lia nigri, cornibus nigris, atque ad opera
maximè gratis, Buffalos vocant incolæ, nam
non tota Italia habentur, ſed vltra Apen­
ninum tantùm.
Agreſtes ſunt valde, adeò vt
annulo ferreo naribus indito ſolùm circum­
ducantur: rubro, varioque colore irritantur:
homineſque feriunt, adeò robuſti, vt duo­
rum boum pondera trahant.
Ductilia ma­
gis, & ad opera accommodata cornua, ha­
bent bobus nigro præſertim adiuuante colo­
re: paruo ſunt pilo & cauda breui.
Et caro
illorum cùm ſenuerint, vix edi poteſt: tan­
tùm à communi boum genere differre vi­
dentur.
Sed quid ego tamdiu his immoror?
præſtat potius, ſcire omnium animalium
cornua habentium differentias, vſumque ac
naturam, altiùs (vt decet) repetito principio.
Quoniam demonſtratum eſt antè, animalia quæ
herbis veſcebantur, dentes habere obtuſos, non
præacutos, atque ea cauſa, tum natura ipſa,
quæ à carnium eſu abhorret, inepta, defen­
ſioni, quæ dentibus fit: ob id igitur armata
partim cornibus, partim vnguibus craſſiori­
bus.
At de vnguibus iam dictum eſt: reli­
quum eſt igitur, vt oſtendamus, animalia

quæ cornibus prædita ſunt, alia ſolidis, alia
inanibus eſſe munita.
Quæcunque autem
inanibus cornibus armata ſunt, duo habent,
vt boues: quæ autem ſolidis, alia quidem
vno, vt Monoceros Rhinoceroſque: alia
duobus, vt capræ, damæque: alia pluribus,
vt cerui, & quæ ex eorum ſunt genere, vt
capreoli: nam hæc ramoſa, cùm habeant cor­
nua, plurium loco ſunt.
Hoc autem primò
demonſtrandum.
Nam cùm plura cornua gi­
gnere natura propoſuiſſet, ſi toto capite ſpar­
gerentur omnia, primum præter duo omnia
inutilia fuiſſent ad defenſionem: deinde non
fuiſſent proxima auribus, aures autem natu­
ra ſiccæ, reliqui ſenſus à cornuum materia
impedimentum recepiſſent: ob id nullum
animal plura cornua toto capite ſparſa ha­
bet, præter verneces quoſdam, de qui­
bus iam diximus.
Referunt tamen ran­
giferos tria habere cornua, ceraſtas au­
tem cornua ſeptem, Plinius dicit quadrige­
mina: cochleis certè quatuor ſunt, ſed duo
prælonga, duo breuia, & quæ omnia
contrahantur.
Sunt & plura duobus inſe­
ctorum quibuſdam generibus: ſed co­
chleis ad prætentandum, ceraſtæ ad deci-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index