Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1& diſpergatur, ab ea parte non premit, ſed ab omni alia, vnde Figuram
conicam ſequi neceſſe eſt; ſed hoc argumentum alterius loci eſt; in libro
ſingulari de igne rem hanc fusè proſecutus ſum.
Nonò, Arborum trun­
ci & rami, immò & pili, oſſa, nervi, & multa alia Figuram Cylindricam
habent, cùm enim initio molliora eſſent, ab aëre premente tornata
fuerunt.
Decimò, Si linguam vulneri admoveas, dum recens eſt,
illico ſanguis effluit, ob aëris ſcilicet preſſionem in circumpoſitam car­
nem.
Omitto alia ferè innumera, quæ ex dictis facilè & nullo negotio intel­
ligetis.
Auguſtin. Vna difficultas reſtat, eaque maxima: nempe intelligo, hu­
morem etiam per canaliculum aſſurgere intra vas, in quo aër maximè di­
latatus eſt; vnde manifeſtè colligi videtur, non attolli propter aëris com­
preſſionem.
Antim. Non nego, difficilè argumentum eſſe; ſed quia connexum eſt
cum illo celebri experimento ſuſpenſi in fiſtula vitrea Mercurij, vel alio
recipientis vitrei, in quo aër vi emboli adducti dilatatur, quæ paulò poſt
diſcutiemus, rem illam eò remitto; antequam porrò de præfato experi­
mento agam, vnum profectò non omittam, quod viro ingenioſiſſimo
meique amiciſſimo aliquando in mentem venit, ſcilicet ab ea vi humo­
rem per canaliculum attolli, quàm vulgò electricam vocant, quod tamen,
meo judicio, dici non poteſt; cùm diverſiſſima ſint vtriuſque motio­
nis principia; nempe vis electrica in eo poſita eſt, quod Viſcidorum fi­
laminum tenſorum priùs ac deinde reductorum vi, facilè mobilia ſimul
adducantur, affiganturque ſuccino, ex quo prædicta filamina effluvio quo­
dam perenni erumpunt; quid porrò hæc ad elevationem humoris per ca­
naliculum?
Auguſtin. Inaudij aliquid de hoc argumento à te fuiſſe excogitatum,
ſed majori ſaltem ex parte mihi excidit; quare rem mihi gratiſſimam facies,
ſi obiter ſaltem explanes, neque hoc Parergum Chryſocomo diſplicebit; im­
mò inde meliùs conſtabit eorum veritas, quæ huc vſque de humoris per ca­
naliculum elevatione nobis expoſuiſti.
Antim. Per me licèt, Auguſtine, ſed obiter; ſuccinum igitur poſt
modicum affrictum in modica diſtantia, trahit, & ad ſe adducit corpo­
ra facilè mobilia, eaque omnis generis, excepta dumtaxat flamma, aliiſ­
que accenſis, vt prunis, ferro candente, idque in omni ſitu, ſurſum, deor­
ſum, dextrorſum, ſiniſtrorſum, modò nihil prorſus interponatur; ſi
enim vel tenuiſſimum chartæ folium interponatur, nihil trahit, præ­
ter ipſum folium; trahit autem corpora facilè mobilia omnis generis,
vt dixi, & in omni corporis ſtatu; duro ſcilicet, liquido, ſpirabili; ſic
fumum trahit agitque in diverſos vortices ſeu turbines, pulverem,
aquam, oleum, &c.
Videres enim guttam aquæ vel olei, cui ſuc­
cinum admovetur extendere ſeſe atque attolli; Videres innumera pul­
veris grana tripudio quodam ſalientia, Atomos intra Solis ra­
dium, conclavi probè clauſo fluitantes, admoto ſuccino turmatim
accurrere, fumum in mille, ductum filamina hinc & illinc ſuccino

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index