Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 258 > >|
1 confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
inde mare inde aer inde aether ignifer ipse
corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,
et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
atque levissimus aerias super influit auras,
nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
commiscet; sinit haec violentis omnia verti
turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
ipse suos ignis certo fert impete labens.

nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
unum labendi conservans usque tenorem.
(Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
principio magnus caeli si vortitur orbis,
ex utraque polum parti premere aera nobis
dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
inde alium supra fluere atque intendere eodem
quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
ut fluvios versare rotas atque haustra videmus.

est etiam quoque uti possit caelum omne manere
in statione, tamen cum lucida signa ferantur;
sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
quaerentesque viam circum versantur et ignes
passim per caeli volvunt Summania templa;
sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt
quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
flammea per caelum pascentis corpora passim.

nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index