Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001278">
                <pb xlink:href="082/01/180.jpg" pagenum="218"/>
              confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
                <lb/>
              inde mare inde aer inde aether ignifer ipse
                <lb/>
              corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,
                <lb/>
              et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
                <lb/>
              atque levissimus aerias super influit auras,
                <lb/>
              nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
                <lb/>
              commiscet; sinit haec violentis omnia verti
                <lb/>
              turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
                <lb/>
              ipse suos ignis certo fert impete labens. </s>
              <s id="s.001279">
                <lb/>
              nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
                <lb/>
              significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
                <lb/>
              unum labendi conservans usque tenorem.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001280">(Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus. </s>
              <s id="s.001281">
                <lb/>
              principio magnus caeli si vortitur orbis,
                <lb/>
              ex utraque polum parti premere aera nobis
                <lb/>
              dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
                <lb/>
              inde alium supra fluere atque intendere eodem
                <lb/>
              quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
                <lb/>
              aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
                <lb/>
              ut fluvios versare rotas atque haustra videmus. </s>
              <s id="s.001282">
                <lb/>
              est etiam quoque uti possit caelum omne manere
                <lb/>
              in statione, tamen cum lucida signa ferantur;
                <lb/>
              sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
                <lb/>
              quaerentesque viam circum versantur et ignes
                <lb/>
              passim per caeli volvunt Summania templa;
                <lb/>
              sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
                <lb/>
              versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt
                <lb/>
              quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
                <lb/>
              flammea per caelum pascentis corpora passim. </s>
              <s id="s.001283">
                <lb/>
              nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>