Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1propter formam in materia acceptam motui ſubiiciatur; quæ
materia priusquam moueatur, formam accipit, natura ſal­
tem, & origine, & ſinon tempore prius, materia tamen est
per ſe mobilis, & natura eius eſt, vt moueatur, & prius quam
forma: quia forma non niſi quatenus est in materia mota,
mouetur: & non niſi quatenus materia eſt principium pri­
mum, quod patitur: quod ſi materiæ, ad hoc vt motui ſubii­
ciatur, neceſſaria forma eſt; hoc non eſt, quia forma ſit mate
riæ ratio ſuſcipiendi motum, ſed quia forma dat materiæ actum
existendi, ſine quo materia moueri nequit; & cum quo moue
ri poteſt: dat etiam forma materiæ inclinationem ad hunc
vel illum motum, ſine qua forma inclinante materia non ma
gis vnum, quam alium motum, & etiam contrarium accipe­
re potest; vt ecce materia prima, quæ vi naturaque ſua &
ſurſum, & deorſum recta ferri valet: hæc eadem materia à
grauitatis forma inclinationem habet ad motum deorſum; &
à forma leuitatis fit, vt materia ſuapte natura ad omnem mo
tum accipiendum idonea, ad ſolum motum ſurſum ſit propen
ſa, id tamen non effectiuè, sed formaliter tantum (vt ita di­
cam) intelligi debet: forma enim elemento ex materia, &
ex forma concreto dat motum effectiuè: & materiæ eiuſdem
elementi dat motum formaliter: ſi ſic loqui licet, id est for­
ma, vt forma motum dat materiæ: & forma, vt efficiens mo
tum dat elemento: aliorum enim more aliquando loqui cogi­
mur.
Materia igitur ea eſt, quæ ſine inclinatione eidem à for
ma præstita, quemlibet motum, etiam contrarium vi, natu­
raque ſua excipere poteſt; à forma verò inclinationem mate­
riæ præstante materia habet, vt ad hunc, & non ad illum mo
tum inclinetur.
Forma etiam vt forma in quamlibet loci dif­
ferentiam ſuopte nixu mouet: sed à materia, cui coniungi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index