Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1pendulum ſatis exquiſitè conſonare videbatur cum
cæteris, vibrationum euariet, aut accelerando, ſi vel
tantillum breuius æquo fuerit, aut retardando, ſi tan­
tillum prolixius.
Et aliunde quia filum, niſi metalli­
cum ſit, diducitur ſenſim, prolixiuſque euadit, dum
partim tortum detorquetur, partim pondere pertra­
ctum tenuatur; idcircò inde quoque fit, vt niſi cauea­
tur, ne fiat variatio, longitudinis, vibrationes, quæ per
initia conſonanter inter ſe fiebant, decreſcant ſenſim,
ac denique diſcrepare deprehendantur.
Heinc ſemper
mihi conſtitit, quod pendulum primò diſcrepare acce­
lerando animaduerti, fuiſſe aliquantulum æquo bre­
uius; quod remorando, aliquantò prolixius: vt pro­
inde non mirer & tibi; & authori, quem citas, deprehen­
ſam fuiſſe aliquam vibrationum inconſtantiam, & in­
æqualitatem.
Cæterùm res ipſa in ſe eſt omninò cer­
ta: & vel ex eo, quod deprehendiſti vibrationes ſal­
tem peraliquod tempus ita conſonare, vt pendulum
ſexdecim pedum vibrationem ſemel dumtaxat perage­
ret, dum pendulum nouem, perageret bis, pendulum
quatuor, ter: pendulum vnius, quater; potuiſti intelli­
gere, quàm hæc egregiè congruant cum iis, quibus
confirmandis fuere vſurpata; cum tu interim tale nihil
in tuæ ſententiæ confirmationem profere poſſis.
Opponis numero xviij. non ſatis àme refelli, aut erroris
argui ea experimenta, quibus Galileus accelerationem motus
in deſcenſu grauium tam per aërem, quàm per plana quælibet
inclinata confirmat: nihil ue à me ad luci expostulas, præter
experiundi modum diſſiciem variiſque erroribus o noxium.
Nimirum eo loco id ſolùm efficere volui, vt quilibet intellige-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index