Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Hic igitur cum ob ſitum ( attingebat enim propemodum ſacrarium
baſilicæ
S. Petri, quod ad meridiem vergit ) & eorum quibus ſacra­
tus
erat execrationem, ſummo pontifici diſplicuiſſet, vt alijs nonnul­
lis
, qui ante eum in cathedra D. Petri ſederunt: ſed qui rem ob eius, vt
exiſtimabant
, a)dunami/an: aut ob ſumptuum magnitudinem ab ag­
greßione
deterriti, nunquam attentarunt.
Sanctitati viſum eſt, vt in
media
Vaticani area ante templi, quo nullum eſt magnificentius, ve­
ſtibulum
, loco Romæ amplißimo & celeberrimo, & pontificalibus
actionibus
dedicato, collocaretur, & ſigno crucis eius apici impoſito,
Chriſto
Chriſtianorum duci vnico, & ſeruatori, obliterata prorſus
Paganorum
conſecratione, conſecraretur, & totus denique Chriſtia­
nos
præmoneret, vt quemadmodum eius quatuor latera ab infima
parte
ſurſum verſus paulatim gracileſcunt, quouſque acutiſsimo
apice
, in quo eſt Chriſtus, terminetur: ſic diſcant mentes ſuas ab hono­
rum
, diuitiarum, aliarum que rerum terreſtrium, quibus maxime pa­
tent
, cogitationibus & cupiditatibus ſubtrahere & ſubducere, nec
ante
conſiſtant: quam illæ in altum paulatim erectæ, & acutiores
factæ
, Chriſtum, eumque crucifixum inueniant, ſolum ament, hunc
ſomnient
, in ſolo quieſcant, & in eo ſeſe noctes dieſque oblectent.
Hoc igitur vt fieret, ipſum obeliſcum ſine offenſionis periculo pri­
mum
oportebat è ſuo ſtylobata auellere: deinde humi vel ſuper curri­
culo
reclinare: poſtea tranſuehere ad locum deſtinatum, ab hoc mille
pedes
diſtantem per tumulum aggeſtum paulatim eminentiorem va­
lidiſsimis
trabibus per aliquot tignorum ſtatutiones religatis vndi­
quaque
coercitum, ne immenſa vecturæ mole fatiſceret: poſtea ſenſim
in
ſublime ſubrigere: poſtremo perpendiculariter ſubrectum ſuper
ſtylobata
ſuo collocare: nunc qui vectes, quæ ferramenta, quæ machi­
, quot operæ, qui modus tot molitionibus, quarum quælibet factu
propemodum
a)du/natos iudicabatur, adhibita ſunt, dicam, vt ex qua­
dam
epistola familiari Roma in Hiſpaniam ad P.Velleium de hac
re
miſſa, & aliorum doctorum hominum ſcriptis, breuiter collegimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index