Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Diuo Cæſari Diui Iulij. F. Auguſto: Ti.Cæſari Diui Auguſti.
F. Auguſto ſacrum.
Hic igitur cum ob ſitum ( attingebat enim propemodum ſacrarium
baſilicæ S. Petri, quod ad meridiem vergit ) & eorum quibus ſacra­
tus erat execrationem, ſummo pontifici diſplicuiſſet, vt alijs nonnul­
lis, qui ante eum in cathedra D. Petri ſederunt: ſed qui rem ob eius, vt
exiſtimabant, a)dunami/an: aut ob ſumptuum magnitudinem ab ag­
greßione deterriti, nunquam attentarunt.
Sanctitati viſum eſt, vt in
media Vaticani area ante templi, quo nullum eſt magnificentius, ve­
ſtibulum, loco Romæ amplißimo & celeberrimo, & pontificalibus
actionibus dedicato, collocaretur, & ſigno crucis eius apici impoſito,
Chriſto Chriſtianorum duci vnico, & ſeruatori, obliterata prorſus
Paganorum conſecratione, conſecraretur, & totus denique Chriſtia­
nos præmoneret, vt quemadmodum eius quatuor latera ab infima
parte ſurſum verſus paulatim gracileſcunt, quouſque acutiſsimo
apice, in quo eſt Chriſtus, terminetur: ſic diſcant mentes ſuas ab hono­
rum, diuitiarum, aliarum que rerum terreſtrium, quibus maxime pa­
tent, cogitationibus & cupiditatibus ſubtrahere & ſubducere, nec
ante conſiſtant: quam illæ in altum paulatim erectæ, & acutiores
factæ, Chriſtum, eumque crucifixum inueniant, ſolum ament, hunc
ſomnient, in ſolo quieſcant, & in eo ſeſe noctes dieſque oblectent.
Hoc igitur vt fieret, ipſum obeliſcum ſine offenſionis periculo pri­
mum oportebat è ſuo ſtylobata auellere: deinde humi vel ſuper curri­
culo reclinare: poſtea tranſuehere ad locum deſtinatum, ab hoc mille
pedes diſtantem per tumulum aggeſtum paulatim eminentiorem va­
lidiſsimis trabibus per aliquot tignorum ſtatutiones religatis vndi­
quaque coercitum, ne immenſa vecturæ mole fatiſceret: poſtea ſenſim
in ſublime ſubrigere: poſtremo perpendiculariter ſubrectum ſuper
ſtylobata ſuo collocare: nunc qui vectes, quæ ferramenta, quæ machi­
næ, quot operæ, qui modus tot molitionibus, quarum quælibet factu
propemodum a)du/natos iudicabatur, adhibita ſunt, dicam, vt ex qua­
dam epistola familiari Roma in Hiſpaniam ad P.Velleium de hac
re miſſa, & aliorum doctorum hominum ſcriptis, breuiter collegimus.
Primum obeliſcus validiſsimis octo columnis per latera circum­
uallatus eſt, hæ concathenatæ, atque alijs ſuccreſcentibus & conne­
xis apicem obeliſci ad ſex palmos præcellebant.
His totidem faſtigia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index