Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ria, & de talibus moueri & quieſcere dicitur, ex non ſubiecto in non ſubiectum mutatio nulla,

vt docet Ariſtoteles 11. primæ phil.
T. 10. quòd in his nulla neque contrarietas, neque contradi­
ctio, neque oppoſitio, propriiſsimè verò mutatio ponitur in contradicentibus.
Motus etiam com­
muniſsimè accipitur, vt proceſſus ſcilicet ab imperfecto ad perfectum, qui eſſe ſolet in quattuor
primis categoriis ſubſtantia, quanto, quali, & ipſo vbi; ac ſub ea amplitudine definitur 3. Phyſ.
propriiſsimè autem motus eſt ex ſubiecto in ſubiectum, & illi opponitur quies.
ſic etiam γένεσις,
.i.
generatio videtur eſſe vox multiplex, & modo ſignificat quiddam factum, aliàs quiddam fiens.
Nam mos eſt Græcę linguæ vti conſimilibus nominum formulis quæ grammatici verbalia nun­
cupant, quibus actus & poteſtas ſignificentur, & quod factum eſt & fiens, vt σύνθετον, quod actu
compoſitum eſt, & quod eſt poteſtate & σῆψις eſt putredo alio nomine σαπρότης, & putrefactio
ideſt via in putredinem, & κρᾶσις temperatio, atque temperies: & ενωσις vnitio atque vnio, ſi­
ue concordatio & concordia: ſimiliter etiam γένεσις, & μεταβολή generatio, & quod genitum
eſt; tranſmutatio & quod tranſmutatum eſt, ita enim deficientibus vocibus quę indicent actum
iam perfectum, quemadmodum concordia, temperies, & putredo, liceat nobis perſpicuitatis gra­
tia generationem completam exprimere, noui enim optimè genitum & tranſmutatum rem ipſam
propriè notare quę iam facta ſit; ſed quia transfertur etiam ad ſignificandum mutationis ſuę ter­
minum, genitum quidem generationis, tranſmutatum verò tranſmutationis; exiſtimaui poſſe

me abuti vocibus eiuſmodi ad declarandum id quod in pręſentia quærimus.
Secundò generatio
ſumitur pro illo progreſſu qui eſt à ſubſtantia imperfecta ad ſubſtantiam perfectam, vt cùm è ſe­
mine fit homo, & in hac notione comprehenditur ſub definitione motus primi ſignificati, & qui
explicatus eſt 3. Phyſ. Poſtremò generatio eſt tranſitus ex non ſubiecto in ſubiectum & à non eſ­
ſe ſimpliciter ad eſſe ſimpliciter, ideſt, mutatio, inter id quod nullo modo conſecutum eſt deno­
minationem finis, neque perdidit adhuc nomen & definitionem, quam habebat, & illud quod
aliam denominationem & definitionem ſibi comparauit.
veluti cùm fit homo è ſemine eſt illuc
vſque ſemen, quouſque homo abſolutus eſt, & cùm primùm abſolutus eſt homo, non eſt amplius
ſemen, ſed transformatum eſt in hominem, & appellatur homo, & definitur vt homo, & hęc eſt
mutatio propriè; quoniam hæc ſunt contradicentia, tametſi & hæc diſtribuitur in eam quæ ſim­
pliciter eſt, & quæ aliquo modo vt cùm ex non albo fit album.
Quare ſiquando dixerit Ariſto­
teles τὸ κατὰ δυναμιν non moueri, vt 11. primæ philoſophiæ, vel intelligi id quod opponitur ei
quod eſt ſimpliciter, & propter aliquem actum; talis verò eſt materies, vel motus acceptus eſt in
tertio ſignificato, & preſsius quàm ſumptus fuerit 3. Phyſ. Quanquam etiam alia latebra dete­

gitur ex ipſis ipſiuſmet Ariſtotelis verbis ſiquidem motus ſit ex ſubiecto in ſubiectum, eo quòd
in generatione item ſit aliquid quod eſt ex parte termini à quo & eius quod ille vocat τὸ γινό­
μενον
, ideſt fiens: neque enim eſt per ſe non ens, & quamuis in eo ſit priuatio, etiam priuatio ſi­
gnificatur affirmatione, & eſt quoquomodo poſitiuum; ideoque.
de illo motus iure prędicabitur;
ſimilique.
modo accipere licet ea quæ dicuntur ab eodem de corruptione, quod ratione qua eſt id
in quod eſt facta corruptio, erit in ſubiectum, & verò de illo poterit dici motus.
Quicquid ſit
tamen non inficias iuerim, tranſmutationem quatenus ſignificat hoc poſt hoc, & ſolam forma­
rum ſucceſsionem excluſo & circunſcripto progreſſu ab vna forma ad alteram, qui ſpectatur in
materia, eſſe ſine tempore: veruntamen 3. Phyſ. nullam eius haberi rationem, vt contrà eam quę
notat progreſſum, puncto temporis obiri nego; quam item definiri placet 3. Phyſ. ſic γένεσιν,
ſi formarum ſucceſsionem ſolam ſignificet, & id quod genito reſpondet, ſubitam eſſe non nega­
uerim; & vt obitur inter contradicentia, eam tamen conueniri, dum traderetur definitio motus.
Quòd ſi γένεσις progreſſum notet ab vna forma ad alteram, & ab imperfecta ſubſtantia ad per­
fectam, veluti à ſemine ad hominem; dum ſcilicet forma quæ poſteà labefactatur in progreſſu

& ad extremum deletur, ſalua integraque.
erat, ad eam tendit in quam poſteà deſinit; eam qui­
dem ſub motus definitione comprehendi, & aliquo modo ſe habere dicimus ad tempus.
De hoc
ergo nunc diſputatur, & poſtremum hoc ſignificatum in controuerſiam venit.
Id Latini dicunt
ex duobus conſtare primordiis, affectione, ſeu præuia diſpoſitione, atque introductione formæ
quæ pertinet ad ſubſtantiam.
Neque id ſine firmo & graui teſtimonio (locum enim ego indi­
cabo, licet illos latêre videatur) quòd Ariſtoteles ipſe a tum generandi officium deleget efficien­

ti, vbi iam fuerit præparata materia, & ab ea pulſum ſit omne impedimentum.
atqui re ita ſe ha­
bente ſuccedit id è veſtigio.
Igitur etiam res ipſa ſubitò generabitur: cetera quæ antecedunt ad
apparatum materię referentur: aut ſi rectius dicere velimus; non generabitur res, ſed genita erit.
De hac ipſa re nunc quoque nos agamus hinc ſumpto exordio. Nam motus atque omnino mu­
tatio præſefert imperfectionem quandam quę ſuopte impulſu dirigitur, & tendit ad perfectionem.
Iam enim accipio naturam & poteſtatem quæ eſt ad oppoſita, ſemper dirigi per ſe ad perfectius;
ad imperfectius verò non dirigi, aut non per ſe, ſed ex euento.
Quòd ſiquis percunctetur, vnde­
nam talis imperfectio ducatur in ſubſtantia, repetam hîc ego breuiter, tria eſſe generationis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index