Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
171 153
172 154
173 155
174
175 157
176 158
177 159
178 160
179 161
180 162
181 163
182 164
183 165
184 166
185 167
186 168
187 169
188 170
189 171
190 172
191 173
192 174
193 175
194 176
195 177
196 178
197 179
198 180
199 181
200 182
< >
page |< < (162) of 430 > >|
180162GVL. PHIL. ANNOT. nu ad alterum cum coopertura ducebatur, quòd fieret
Theatr@ in hemicycli fere formam.
Ea aut verſilis fuit,
quum ſubitò tota machinis quibuſdam verteretur &
aliã
picturæ faciem ostenderet, aut ductilis, quum tractis ta-
bulatis hac at illac ſpecies picturæ nudaretur interior.
Auctor Seruius lib. 3. Georg. ſed libet Caſſiodori verba
de origine Theatri adferre, ſunt autem ex Epistola ad
Symmachum.
Cum agricultores (inquit) feriatis diebus
ſacra diuerſis numinibus per lucos vicoſ celebrarent,
Athenienſes primum agreſte principium, in vrbanũ ſpe-
ctaculum collegerunt, Theatrum græco vocabulo, viſoriũ
nominantes, quod eminus aſtantibus turba conueniens ſine
aliquo impedimento videatur.
Frons autem Theatri, ſce-
na dicitur, ab vmbra luci denſiſſima, vbi a paſtoribus in-
choante verno, diuerſis ſonis carmina cantabantur, hacte-
nus Caſſiodorus.
EXTREMI DVO SPE-
CTABVNT ITINERA VERSV-
RARVM.
Verſuræ ſunt vbi vno latere abſoluto in
aliud deflecti neceſſe est.
Sic Columella lib. 2. cap. 2. de
Iuuencis arantibus loquens.
Sed nec in media parte ver-
ſuræ conſiſtat, &
paulopoſt. Cum ventum erit ad verſu-
ram in priorem partem iugum propellat, ideſt cum ventum
erit ad extremum ſulcum &
reflectendum erit, vt alium
proſcindas.
Hoc verò loco ſunt porticus à Scena ad Thea
tri cornua ductæ non quidem pertinentes, vti in Theatro
Marcelli obſeruatum vidimus, quãquam in eo quod Polæ,
quæ vrbs est Dalmatiæ, cernitur, adipſa cornua ita pro-
currunt, vt liceat ipſum Theatrum plano pede ex eis in-
gredi.
NE MINVS ALTISINTPAL-
MO PEDE.
Idest viginti digitis, ſiue palmis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index