Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1rum negationem? Quoniam verò Reci­
pientis ſpatium ab aquâ deſcendente reli­
ctum non ſolis ſpiritibus eductis ex aquâ Re­
cipientis replebatur, ſed alijs præterea, qui ex
ſubiecto vaſe aſcenderant, quid mirum, ſi
ſinguli minorem violentiam in raritate paſ­
ſi, minore quoquè impetu ſe contrahentes
minorem aquæ copiam demùm attrahe­
rent?
Quare nihil eſt in toto hoc experimento;
quod vel leuem inferat Vacui ſuſpicionem;
immò in oculos ſemper incurrit corpus, te­
nue illud quidem ac rarum, à quo vaſis ſpa­
tia occupantur.
Hoc itaque experimento
non ſatis probari noſtri aëris grauitatem ab­
ſolutè, mihi certiſsimum eſt; ſed illud vnum
ex inæquali Recipientis pondere antè ac poſt
aëris extractionem vi antliæ, confici poteſt,
quod non inficior, ſcilicet communem hunc
noſtrum aërem in aëre alio magis raro gra­
uitare poſſe: Id autem nil facit ad quæſtio­
nem, quam heri examinandam ſuſcepimus,
An tellus machinarum ope translata innataret
aquis in partem vnam delapſis.
Cum enim̨
aquæ & cæterorum corporum grauitates
nobis tantùm innoteſcant cum hoc commu­
ni aëre comparatæ, quid confugiendum eſt ad
aërem neſcio quem rariorem, quo caremus?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index