Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
171
171 (157)
172
172 (158)
173
173 (159)
174
174 (160)
175
175 (161)
176
176 (162)
177
177 (163)
178
178 (164)
179
179 (165)
180
180 (166)
< >
page |< < (166) of 795 > >|
180166DISSERTATIO ipſæ obſervationes captæ anno 1706. In his vero habetur, 25 mil-
liaribus a porto Santo prope Maderam Declinationem fuiſſe 5 grad.
verſus Occaſum, cum prope Maderam, ſed ad Occaſum declinabat
Acus 4°.
30`. atque inter Maderam & Inſulam Ferri 4 gradibus, cum
in Mappa Halleyi minor in his locis declinatio habeatur.
Verum omnes curvas Septentrionales ſimul deſcendiſſe verſus Æ-
quatorem, etiam liquet ex Tabula ſuperiori, nam A°.
1700, ad latitu-
dinem Boream 55°, ad longitudinem a Londino 60°.
occidentalem erat
Declinatio inter 20 &
25 gradus: verum anno 1721 ibidem loci obſer-
vata fuit Declinatio 34 graduum:
Pariter cum anno 1700 ad latitudinem
Boream 50°, &
longitudinem occidentalem 43° a Londino declina-
tio erat 15 graduum, Anno 1721 hæc ibidem fuit 28°.
idem obtinet in
aliis lineis:
cumque illæ omnes tantopere deſcenderint, alias pro-
diiſſe concipiendum ex vicinia poli, in quibus major declinatio nunc
obſervatur, quam anno hujus ſæculi primo.
Præterea id in genere notare poſſumus, Declinationem occiden-
talem increſcere ad majorem latitudinem Borealem, &
eſſe maxi-
mam in Sinu Hudſoni.
Nunc examinemus Lineam expertem Variationis, ortam ad Ca-
rolinam, &
videamus quamnam hæc mutationem quoque paſſa ſit
in toto ſui decurſu:
ſed duo tantum in ipſâ loca adnotabo.
Hæc ſecundum obſervationes anno 1706 factas in Oceano Atlantico,
deſcriptas in Philoſ.
Tranſ. N°. 310. tranſiit ſuper loca latitudinis Au-
ſtrinæ 3°, 17` longitudinis occidentalis a Londino 20°, 5`.
Halleyus eam
notaverat pro Anno 1700 ad longitudinem 20°.
& ad latitudinem Borea-
lem 5 grad.
adeoque hæc pars Lineæ mota fuiſſet ibidem loci verſus
Americam:
Sed Feuillee A°. 1708 in itinere Americano eam notat ad
latitud.
Bor. 5°, 24`. ad Longitudinem 357°, 3`. qui eſt ipſe locusab Hal-
leyo notatus;
unde ſecundum hunc remanſiſſet immota: Præterea alia
pars hujus Lineæ ibidem in iiſdem Tranſact.
obſervata fuit ad lati-
tudinem Auſtralem 34°, 31`.
& ad longitudinem Oc. 1°, 29`, 30? . cum
Halleyus eam poſuerit in eadem Latitudine ad longitudinem 4 gra-
duum a Meridiano Londinenſi, quapropter hæc pars Lineæ acceſ-
ſiſſet ad Ortum, contrario motu, quam pars ſuperior;
verum anno
1721, eadem pars obſervata fuit ferè ad longitudinem 12°, 57`.
a
Meridiano Londinenſi verſus Ortum, nam in Philoſoph Tranſact.
N°.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index