Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1A B C, rectilineus, & E B D, curuilineus æquales. ille autem eſt angulus
æquilateri, qui æqualis eſt duabus tertijs vnius recti ex corollario 32. primi.
hic verò eſt angulus ſecuris. eſt igitur angulus ſecuris æqualis duabus ter­
tijs vnius recti, vt ait Proclus, quod demonſtrandum erat.
quod etiam ma­
nifeſtum ſignum eſt ſecuris figuram a me reſtitutam eſſe illam veterem, de
qua idem Proclus loquitur.
Reſtat, vt de antiquæ bipennis etiam figura diſſeramus; quæ nihil aliud
erat, quàm duplex ſecuris, ſiue ſecuris anceps, qualis eſt præſens figura, vt
106[Figure 106]
propterea etiam ſæpius bipennis ip­
ſa ſecuris appelletur.
dicitur enim
bipennis, quaſi binis pinnis, quæ ſe­
cures erant, conſtet, vt & Græcis
διπτερος dicebatur.
teſte etiam No­
nio, illud bipenne eſt, quod vtrinque
acutum eſt.
collegi autem vtcunque
hanc bipennis figuram ex Simmiæ
peruetufti poetæ græci epigrammate, quod Simmiæ ſecuris appellatur.
quod
epigramma carminibus loco linearum conſtat, quæ in ſecuris formam con­
ſtituta ſunt.
Sciendum namque eſt Simmiam, poeticam hanc ſecurim concinnaſſe in
gratiam Epei illius, qui equum Troianum ligneum fuerat architectatus, vt
eſt apud Virg.
Et ipſe doli fabricator Epeus. qui cum ſoluendi voti cauſa
vellet ſecurim, ſiue bipennem, qua in equi Durij molitione vſus fuerat, Mi­
neruæ Deæ, quod ſibi in eo opere faciendo auxilio fuiſſet, dedicare, eamque;
vt Ariſt. in libello de admirandis audit.
num. 104. narrat, in templo græ­
cæ Mineruæ, quod erat in Gargaria Italiæ Regione propè Metapontum,
ſuſpendere, a præfato Simmia quæſiuit, vt epigrammate aliquo dedicatio­
nem hanc ſuam complecteretur.
qui vt illi morem gereret ingenioſæ illius
bipennis dedicationem, vt melius imitaretur, ſecuri hac carminum com­
plexus eſt.
quæ dedicatio, ſiue epigramma, quod adhuc extat, deinceps ſe­
curis Simmiæ vocitata eſt; ex qua figura bipennis illius, equi Durij fabrica­
tricis nobis adhuc magna cum voluptate innotuit.
Porrò gratum, atque ad
ea, quæ diximus intelligenda vtile Lectori fore arbitrati ſumus, ipſam Sim­
miæ bipennem ex operibus Theocriti, quibus addi ſolet, huc referre; quam
P. Ricardus Eſius de noſtra Societate linguæ græcæ peritiſſimus, in hunc
modum tranſtulit.
hoc autem ordine legenda eſt: lectio à manubrio
incipiat, deinde legatur carmen; fortiſſimæ Deæ, quod ſubſe­
quatur; dedit Epeus, & ſic in orbem lectio, vſque ad me­
dium circumducatur.
hæc ſunt, quæ præſertim
in gratiam eorum, qui ſuauiſſimo an­
tiquitatis ſtudio tenentur, la­
tere nolui.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index